Salmos Latim cap 91 a 120

Acesso em: 19:24 29/7/2006
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.html
LIBER PSALMORUM
——————————————————————————–
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78
79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102
103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121
122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
——————————————————————————–
PSALMUS 91
1  psalmus cantici in die sabbati
2  bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
3  ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
4  in decacordo psalterio cum cantico in cithara
5  quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum
exultabo
6  quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt
cogitationes tuae
7  vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
8  cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui
operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi;
9  tu autem Altissimus in aeternum Domine
10  *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et
dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11  et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in
misericordia uberi
12  et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me
malignantibus audiet auris mea
13  iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
14  plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
15  adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
16  ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in
eo
 
——————————————————————————–
PSALMUS 92
1  laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra
Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et
praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
2  parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es
3  elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt
flumina fluctus suos;
4  a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis
Dominus
5  testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo
Domine in longitudine dierum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 93
1  psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere
egit
2  exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis
3  usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
4  effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur
iniustitiam
5  populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt
6  viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt
7  et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob
8  intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite
9  qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
10  qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11  Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
12  beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13  ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea
14  quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non
derelinquet
15  quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui
recto sunt corde diapsalma
16  quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus
operantes iniquitatem
17  nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea
18  si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me
19  secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae
laetificaverunt animam meam
20  numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto
21  captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
22  et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei
meae
23  et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos
disperdet illos Dominus Deus noster
 
——————————————————————————–
PSALMUS 94
1  laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
2  praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
3  quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4  quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
5  quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius
formaverunt
6  venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
7  quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
8  hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
9  sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi
temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea
10  quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant
corde
11  et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in
requiem meam
 
——————————————————————————–
PSALMUS 95
1  quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate
Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2  cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare
eius
3  adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
4  quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes
deos
5  quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
6  confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia
in sanctificatione eius
7  adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
8  adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria
eius
9  adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa
terra
10  dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non
movebitur iudicabit populos in aequitate
11  laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
12  gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna
silvarum
13  a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem
terrae in aequitate et populos in veritate sua
 
——————————————————————————–
PSALMUS 96
1  huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra
laetentur insulae multae
2  nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis
eius
3  ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
4  adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
5  montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
6  adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7  confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris
suis adorate eum omnes angeli eius
8  audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter
iudicia tua Domine
9  quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es
super omnes deos
10  qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de
manu peccatoris liberabit eos
11  lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12  laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 97
1  psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit
salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2  notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit
iustitiam suam
3  recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel
viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri
4  iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
5  psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi
6  in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis
Domini
7  moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
8  flumina plaudent manu simul montes exultabunt
9  a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum
in iustitia et populos in aequitate
 
——————————————————————————–
PSALMUS 98
1  psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin
moveatur terra
2  Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3  confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est
4  et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et
iustitiam in Iacob tu fecisti
5  exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam
sanctum est
6  Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant
nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos
7  in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et
praeceptum quod dedit illis
8  Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et
ulciscens in omnes adinventiones eorum
9  exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam
sanctus Dominus Deus noster
 
——————————————————————————–
PSALMUS 99
1  psalmus in confessione
2  iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in
conspectu eius in exultatione
3  scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos
populus eius et oves pascuae eius
4  introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi
laudate nomen eius
5  quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in
generationem et generationem veritas eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 100
1  David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2  et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in
innocentia cordis mei in medio domus meae
3  non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes
odivi non adhesit mihi
4  cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
5  detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et
insatiabili corde cum hoc non edebam
6  oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata
hic mihi ministrabat
7  non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua
non direxit in conspectu oculorum meorum
8  in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de
civitate Domini omnes operantes iniquitatem
 
——————————————————————————–
PSALMUS 101
1  oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
2  Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3  non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me
aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4  quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
5  percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem
meum
6  a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7  similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in
domicilio
8  vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9  tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me
iurabant
10  quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
11  a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
12  dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
13  tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem
et generationem
14  tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit
tempus
15  quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
16  et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
17  quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18  respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
19  scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur
laudabit Dominum
20  quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
21  ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
22  ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
23  in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
24  respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
25  ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem
anni tui
26  initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
27  ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent
et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
28  tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29  filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
 
——————————————————————————–
PSALMUS 102
1  ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini
sancto eius
2  benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
3  qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates
tuas
4  qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et
miserationibus
5  qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
6  faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7  notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
8  miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
9  non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
10  non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras
retribuit nobis
11  quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam
suam super timentes se
12  quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates
nostras
13  quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14  quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis
sumus
15  homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
16  quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet
amplius locum suum
17  misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes
eum et iustitia illius in filios filiorum
18  his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad
faciendum ea
19  Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
20  benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius
ad audiendam vocem sermonum eius
21  benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis
voluntatem eius
22  benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius
benedic anima mea Domino
 
——————————————————————————–
PSALMUS 103
1  ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es
vehementer confessionem et decorem induisti
2  amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
3  qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui
ambulas super pinnas ventorum
4  qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
5  qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum
saeculi
6  abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
7  ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt
8  ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis
9  terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire
terram
10  qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt
aquae
11  potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua
12  super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem
13  rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur
terra
14  producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de
terra
15  et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor
hominis confirmat
16  saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit
17  illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum
18  montes excelsi cervis petra refugium erinaciis
19  fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum
20  posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae
silvae
21  catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
22  ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
23  exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum
24  quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti
impleta est terra possessione tua
25  hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est
numerus animalia pusilla cum magnis
26  illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei
27  omnia a te expectant ut des illis escam in tempore
28  dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur
bonitate
29  avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et
deficient et in pulverem suum revertentur
30  emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
31  sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis
32  qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
33  cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum
34  iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino
35  deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea
Domino
 
——————————————————————————–
PSALMUS 104
1  alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter
gentes opera eius
2  cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius
3  laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
4  quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper
5  mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
6  semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
7  ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8  memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille
generationes
9  quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac
10  et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum
11  dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
12  cum essent numero breves paucissimos et incolas eius
13  et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
14  non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges
15  nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
16  et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit
17  misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph
18  humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
19  donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum
20  misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum
21  constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
22  ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam
doceret
23  et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
24  et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius
25  convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos
eius
26  misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum
27  posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham
28  misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos
29  convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
30  dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum
31  dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum
32  posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
33  et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium
eorum
34  dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35  et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae
eorum
36  et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris
eorum
37  et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
38  laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum
super eos
39  expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
40  petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos
41  disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina
42  quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
43  et eduxit populum suum in exultatione et; electos suos in laetitia
44  et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt
45  ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
 
——————————————————————————–
PSALMUS 105
1  alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
2  quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3  beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4  memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari
tuo
5  ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis
tuae et lauderis cum hereditate tua
6  peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
7  patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt
memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare
* mare; Rubrum
8  et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
9  et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis
sicut in deserto
10  et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
11  et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12  et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
13  cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
14  et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in
inaquoso
15  et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
16  et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17  aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem
Abiron
18  et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19  et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20  et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
21  obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
22  mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23  et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in
confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
24  et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
25  et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
26  et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27  et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in
regionibus
28  et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29  et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis
ruina
30  et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31  et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in
sempiternum
32  et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter
eos
33  quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34  non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35  et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36  et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37  et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38  et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum
*suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra
in sanguinibus
39  et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in
adinventionibus suis
40  et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem
suam
41  et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42  et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
43  saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et
humiliati sunt in iniquitatibus suis
44  et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45  et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem
misericordiae suae
46  et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
47  salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut
confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
48  benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet
omnis populus fiat fiat
 
——————————————————————————–
PSALMUS 106
1  alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
2  dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de
regionibus congregavit eos
3  a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
4  erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non
invenerunt
5  esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
6  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
eripuit eos
7  et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
8  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
9  quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
10  sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
11  quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
12  et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui
adiuvaret
13  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
liberavit eos
14  et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
16  quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17  suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas
humiliati sunt
18  omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad
portas mortis
19  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
liberavit eos
20  misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
21  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
22  et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in
exultatione
23  qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
24  ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25  dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
26  ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in
malis tabescebat
27  turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata
est
28  et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum
eduxit eos
29  et statuit procellam eius; in auram et siluerunt fluctus eius
30  et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
31  confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
32  exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
33  posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
34  terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
35  posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
36  et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
37  et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum
nativitatis
38  et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non
minoravit
39  et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
40  effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et
non in via
41  et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
42  videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
43  quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
 
——————————————————————————–
PSALMUS 107
1  canticum psalmi David
2  paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea
3  exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
4  confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus
5  quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
6  exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
7  ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me
8  Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem
tabernaculorum dimetiar
9  meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda
rex meus
10  Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi
alienigenae amici facti sunt
11  quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12  nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus
nostris
13  da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis
14  in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
 
——————————————————————————–
PSALMUS 108
1  in finem David psalmus
2  Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me
apertum est
3  locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me
et expugnaverunt me gratis
4  pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5  et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
6  constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
7  cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
8  fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
9  fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10  nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de
habitationibus suis
11  scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores
eius
12  non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
13  fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
14  in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum
matris eius non deleatur
15  fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
16  pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
17  et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde
mortificare
18  et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et
elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit
sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
19  fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper
praecingitur
20  hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala
adversus animam meam
21  et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis
misericordia tua libera me
22  quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
23  sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
24  genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter
oleum
25  et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
26  adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
27  et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
28  maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus
autem tuus laetabitur
29  induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide
confusione sua
30  confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
31  quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus
animam meam
 
——————————————————————————–
PSALMUS 109
1  David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam
inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2  virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum
tuorum
3  tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero
ante luciferum genui te
4  iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech
5  Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
6  iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra
multorum
7  de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
 
——————————————————————————–
PSALMUS 110
1  alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto
corde meo in consilio iustorum et congregatione
2  magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius
3  confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum
saeculi
4  memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
5  escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui
6  virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
7  ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium
8  fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in
veritate et aequitate
9  redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum
sanctum et terribile nomen eius
10  initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus
eum laudatio eius manet in saeculum saeculi;
 
——————————————————————————–
PSALMUS 111
1  alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in
mandatis eius volet nimis
2  potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
3  gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum
saeculi
4  exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus
5  iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio
6  quia in aeternum non commovebitur
7  in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor
eius sperare in Domino
8  confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos
9  dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu
eius exaltabitur in gloria
10  peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet
desiderium peccatorum peribit
 
——————————————————————————–
PSALMUS 112
1  alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini
2  sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
3  a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini
4  excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius
5  quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat
6  et humilia respicit in caelo et in terra
7  suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem
8  ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui
9  qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
 
——————————————————————————–
PSALMUS 113
1  alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2  facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3  mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4  montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5  quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es
retrorsum
6  montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7  a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8  qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum
9  non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10  super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est
Deus eorum
11  Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12  simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13  os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14  aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur
15  manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non
clamabunt in gutture suo
16  similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
17  domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
18  domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
19  qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector
eorum est
20  Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel
benedixit domui Aaron
21  benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
22  adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23  benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24  caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25  non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum
26  sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 114
1  alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae
2  quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te
3  circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me
tribulationem et dolorem inveni
4  et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam
5  misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur
6  custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me
7  convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi
8  quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a
lapsu
9  placebo Domino in regione vivorum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 115
10  alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis
11  ego dixi in excessu meo omnis homo mendax
12  quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
13  calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
14  vota mea Domino reddam coram omni populo eius
15  pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16  o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae
disrupisti vincula mea
17  tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
18  vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
19  in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
 
——————————————————————————–
PSALMUS 116
1  alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi
2  quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini
manet in saeculum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 117
1  alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
2  dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
3  dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
4  dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
5  de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
6  Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7  Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
8  bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
9  bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
10  omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos
11  circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum
in eos
12  circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in
nomine Domini * quia; ultus sum in eos
13  inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14  fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
15  vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16  dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini
fecit virtutem
17  non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18  castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
19  aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
20  haec porta Domini iusti intrabunt in eam
21  confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22  lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
23  a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
24  haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25  o Domine salvum fac o Domine prosperare
26  benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo
Domini
27  Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis
usque ad cornua altaris
28  Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu; et exaltabo te
confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
29  confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 118
1  alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2  beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
3  non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4  tu mandasti mandata tua custodire nimis
5  utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
6  tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
7  confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae
tuae
8  iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
9  beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
10  in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
11  in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
12  benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
13  in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
14  in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
15  in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
16  in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
17  gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
18  revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
19  incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
20  concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
21  increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
22  aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
23  etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus
exercebatur in iustificationibus tuis
24  nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes
tuae
25  deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
26  vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
27  viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
28  dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
29  viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
30  viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
31  adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
32  viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
33  he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam
semper
34  da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto
corde meo
35  deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36  inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37  averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38  statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
39  amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
40  ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
41  vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum
eloquium tuum
42  et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
43  et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis
tuis supersperavi
44  et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
45  et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
46  et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
47  et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
48  et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in
iustificationibus tuis
49  zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
50  haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit
me
51  superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
52  memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53  defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
54  cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
55  memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56  haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
57  heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
58  deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum
eloquium tuum
59  cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
60  paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
61  funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
62  media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis
tuae
63  particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
64  misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me
65  teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
66  bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67  priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
68  bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
69  multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde
scrutabor mandata tua
70  coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
71  bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
72  bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
73  ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et
discam mandata tua
74  qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi
75  cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
76  fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
77  veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
78  confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem
exercebor in mandatis tuis
79  convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
80  fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar
81  caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
82  defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
83  quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum
oblitus
84  quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
85  narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
86  omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
87  paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata
tua
88  secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui
89  lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
90  in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
91  ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
92  nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate
mea
93  in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis
vivificasti me
94  tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
95  me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
96  omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97  mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
98  super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum
mihi est
99  super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
100  super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
101  ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
102  a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
103  quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
104  a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
105  nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
106  iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
107  humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
108  voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
109  anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
110  posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
111  hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis
mei sunt
112  inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum
propter retributionem
113  samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114  adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
115  declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
116  suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab
expectatione mea
117  adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
118  sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio
eorum
119  praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia
tua
120  confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim; tuis timui
121  ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
122  suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
123  oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124  fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas
doce me
125  servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
126  tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
127  ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
128  propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
129  fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
130  declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
131  os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
132  aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
133  gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis
iniustitia
134  redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
135  faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
136  exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
137  sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138  mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
139  tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
140  ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
141  adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum
oblitus
142  iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
143  tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
144  aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
145  cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas
requiram
146  clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
147  praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
148  praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
149  vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium
tuum vivifica me
150  adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe
facti sunt
151  prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
152  initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
153  res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
154  iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
155  longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
156  misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
157  multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non
declinavi
158  vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
159  vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
160  principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia
iustitiae tuae
161  sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor
meum
162  laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
163  iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
164  septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
165  pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166  expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
167  custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
168  servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu
tuo
169  thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium
tuum da mihi intellectum
170  intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
171  eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
172  pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
173  fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
174  concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
175  vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
176  erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non
sum oblitus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 119
1  canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me
2  Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa
3  quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam
4  sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
5  heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus
Cedar
6  multum incola fuit anima mea
7  cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant
me gratis
 
——————————————————————————–
PSALMUS 120
1  canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi
2  auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
3  non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te
4  ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
5  Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
6  per diem sol non uret te neque luna per noctem
7  Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus
8  Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in
saeculum
 
——————————————————————————–
The Bible  The Latin Library  The Classics Page
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe um comentário

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s