João Evangelho em Latim

Acesso em: 20:07 29/7/2006
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/john.shtml




EVANGELIUM SECUNDUM IOANNEM


--------------------------------------------------------------------------------

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

--------------------------------------------------------------------------------

I In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. 2 
Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso 
factum est nihil quod factum est. 4 In ipso vita erat et vita erat lux 
hominum. 5 Et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt.

6 Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes. 7 Hic venit in testimonium 
ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. 8 Non erat 
ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera quae 
inluminat omnem hominem venientem in mundum. 10 In mundo erat et mundus per 
ipsum factus est et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit et sui eum 
non receperunt. 12 Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios 
Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, 13 qui non ex sanguinibus neque 
ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. 14 Et 
Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam 
quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem 
dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat. 
16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia; 17 quia 
lex per Mosen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18 
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse 
enarravit.

19 Et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis 
sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: tu quis es? 20 Et 
confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus; 21 
et interrogaverunt eum: quid ergo Helias es tu? Et dicit: non sum. Propheta 
es tu? Et respondit non. 22 Dixerunt ergo ei: quis es ut responsum demus his 
qui miserunt nos quid dicis de te ipso. 23 Ait: ego vox clamantis in deserto 
dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta. 24 Et qui missi fuerant 
erant ex Pharisaeis 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: quid ergo 
baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta? 26 Respondit eis 
Iohannes dicens: ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit quem vos 
non scitis. 27 Ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est 
cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti. 28 Haec in 
Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans.

29 Altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait: "Ecce agnus Dei 
qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est de quo dixi post me venit vir qui ante 
me factus est quia prior me erat. 31 Et ego nesciebam eum, sed ut 
manifestaretur Israhel, propterea veni ego in aqua baptizans." 32 Et 
testimonium perhibuit Iohannes dicens quia "Vidi Spiritum descendentem quasi 
columbam de caelo et mansit super eum; 33 et ego nesciebam eum sed qui misit 
me baptizare in aqua ille mihi dixit: 'Super quem videris Spiritum 
descendentem et manentem, super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.' 
34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei."

35 Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo, 36 et 
respiciens Iesum ambulantem dicit: "Ecce agnus Dei." 37 Et audierunt eum duo 
discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus et videns 
eos sequentes dicit eis: "Quid quaeritis?" Qui dixerunt ei: "Rabbi (quod 
dicitur interpretatum magister) ubi habitas?" 39 Dicit eis: "Venite et 
videte". Venerunt et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; 
hora autem erat quasi decima.

40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant ab 
Iohanne et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et 
dicit ei: "Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus); 42 et 
adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum, Iesus dixit: "Tu es Simon filius 
Iohanna; tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus). 43 In crastinum 
voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus: "Sequere 
me." 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45 
Invenit Philippus Nathanahel et dicit ei: "Quem scripsit Moses in lege et 
prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth." 46 Et dixit ei 
Nathanahel: "A Nazareth potest aliquid boni esse?" Dicit ei Philippus: "Veni 
et vide". 47 Vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit: "De eo ecce 
vere Israhelita in quo dolus non est." 48 Dicit ei Nathanahel: "Unde me 
nosti?" Respondit Iesus et dixit ei: "Priusquam te Philippus vocaret, cum 
esses sub ficu, vidi te." 49 Respondit ei Nathanahel et ait: "Rabbi tu es 
Filius Dei, tu es rex Israhel." 50 Respondit Iesus et dixit ei: "Quia dixi 
tibi 'vidi te sub ficu' credis? Maius his videbis." 51 Et dicit ei: "Amen, 
amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et 
descendentes supra Filium hominis."

2 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu 
ibi. 2 Vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3 Et 
deficiente vino dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". 4 Et dicit ei 
Iesus: "Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea." 5 Dicit mater 
eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite." 6 Erant autem ibi 
lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes 
singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: "Implete hydrias 
aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Iesus: "Haurite 
nunc et ferte architriclino". Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit 
architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset; ministri autem 
sciebant qui haurierant aquam. Vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: 
"Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod 
deterius est. Tu servasti bonum vinum usque adhuc." 11 Hoc fecit initium 
signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt 
in eum discipuli eius.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et 
discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus. 13 Et prope erat pascha 
Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus 14 et invenit in templo vendentes 
boves et oves et columbas et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset quasi 
flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et 
nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his qui columbas 
vendebant dixit: "Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum 
negotiationis." 17 Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est: 
"Zelus domus tuae comedit me". 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: 
"Quod signum ostendis nobis quia haec facis?" 19 Respondit Iesus et dixit 
eis: "Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud." 20 Dixerunt 
ergo Iudaei: "Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu 
tribus diebus excitabis illud?" 21 Ille autem dicebat de templo corporis 
sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia 
hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.

23 Cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in 
nomine eius, videntes signa eius quae faciebat. 24 Ipse autem Iesus non 
credebat semet ipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non 
erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset 
in homine.

3 Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. 2 Hic 
venit ad eum nocte et dixit ei: "Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. 
Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo." 3 
Respondit Iesus et dixit ei: "Amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit 
denuo non potest videre regnum Dei". 4 Dicit ad eum Nicodemus: "Quomodo 
potest homo nasci cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae 
iterato introire et nasci?" 5 Respondit Iesus: "Amen, amen dico tibi: nisi 
quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei. 6 
Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est. 
7 Non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus ubi vult 
spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est 
omnis qui natus est ex Spiritu." 9 Respondit Nicodemus et dixit ei: "Quomodo 
possunt haec fieri?" 10 Respondit Iesus et dixit ei: "Tu es magister Israhel 
et haec ignoras? 11 Amen, amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod 
vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi 
vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis? 13 Et nemo 
ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in 
caelo. 14 Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari 
oportet Filium hominis 15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat 
vitam aeternam. 16 Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum 
daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam. 17 
Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur 
mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit 
iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. 19 Hoc 
est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis 
tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim qui mala 
agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius; 21 qui 
autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo 
sunt facta."

22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic 
demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Iohannes baptizans in 
Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et 
baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes.

25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de 
purificatione. 26 Et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei: "Rabbi, qui erat 
tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et 
omnes veniunt ad eum." 27 Respondit Iohannes et dixit: "Non potest homo 
accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo. 28 Ipsi vos mihi 
testimonium perhibetis quod dixerim: ego non sum Christus sed quia missus 
sum ante illum. 29 Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui 
stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum 
impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui."

31 Qui desursum venit supra omnes est; qui est de terra de terra est et de 
terra loquitur. Qui de caelo venit supra omnes est; 32 et quod vidit et 
audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius 
testimonium signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei 
loquitur, non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. 35 Pater diligit Filium et 
omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui 
autem incredulus est Filio, non videbit vitam sed ira Dei manet super eum.

4 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures 
discipulos facit et baptizat quam Iohannes-- 2 quamquam Iesus non baptizaret 
sed discipuli eius-- 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4 
Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem 
Samariae, quae dicitur Sychar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio 
suo. 6 Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat 
sic super fontem; hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire 
aquam. Dicit ei Iesus: "Da mihi bibere"; 8 discipuli enim eius abierant in 
civitatem ut cibos emerent. 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: "Quomodo 
tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier samaritana?" Non 
enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10 Respondit Iesus et dixit ei "Si scires 
donum Dei et quis est qui dicit tibi 'da mihi bibere,' tu forsitan petisses 
ab eo et dedisset tibi aquam vivam." 11 Dicit ei mulier: "Domine, neque in 
quo haurias habes et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? 12 
Numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo 
bibit et filii eius et pecora eius?" 13 Respondit Iesus et dixit ei: "Omnis 
qui bibit ex aqua hac sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego 
dabo, ei non sitiet in aeternum. 14 Sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons 
aquae salientis in vitam aeternam." 15 Dicit ad eum mulier: "Domine, da mihi 
hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire." 16 Dicit ei Iesus: 
"Vade, voca virum tuum et veni huc." 17 Respondit mulier et dixit: "Non 
habeo virum." Dicit ei Iesus: "Bene dixisti quia non habeo virum; 18 quinque 
enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir. Hoc vere dixisti."

19 Dicit ei mulier: "Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in 
monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare 
oportet." 21 Dicit ei Iesus: "Mulier, crede mihi quia veniet hora quando 
neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis 
quod nescitis, nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est. 23 Sed 
venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu 
et veritate; nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. 24 Spiritus est 
Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare." 25 
Dicit ei mulier: "Scio quia Messias venit qui dicitur Christus. Cum ergo 
venerit ille nobis adnuntiabit omnia". 26 Dicit ei Iesus: "Ego sum qui 
loquor tecum." 27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum 
muliere loquebatur; nemo tamen dixit "quid quaeris?" aut "quid loqueris cum 
ea?" 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit 
illis hominibus: 29 "Venite, videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque 
feci. Numquid ipse est Christus?" 30 Exierunt de civitate et veniebant ad 
eum. 31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: "Rabbi, manduca." 32 Ille 
autem dixit eis: "Ego cibum habeo manducare quem vos nescitis." 33 Dicebant 
ergo discipuli ad invicem "numquid aliquis adtulit ei manducare?" 34 Dicit 
eis Iesus: "Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut 
perficiam opus eius. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et 
messis venit? Ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia 
albae sunt iam ad messem; 36 et qui metit mercedem accipit et congregat 
fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. 37 
In hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui 
metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis; alii laboraverunt et 
vos in laborem eorum introistis."

39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter 
verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque 
feci. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi 
maneret; et mansit ibi duos dies 41 et multo plures crediderunt propter 
sermonem eius. 42 Et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam 
credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi. 43 
Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam.

44 Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem 
non habet. 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei cum 
omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant 
in diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam 
vinum. Et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum. 47 Hic 
cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et 
rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. 48 
Dixit ergo Iesus ad eum: "Nisi signa et prodigia videritis non creditis." 49 
Dicit ad eum regulus: "Domine, descende priusquam moriatur filius meus." 50 
Dicit ei Iesus: "Vade. Filius tuus vivit." Credidit homo sermoni quem dixit 
ei Iesus et ibat. 51 Iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et 
nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret. 52 Interrogabat ergo horam 
ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit 
eum febris. 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus 
filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota. 54 Hoc iterum 
secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

5 Post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis. 2 Est 
autem Hierosolymis, super Probatica, piscina quae cognominatur hebraice 
Bethsaida, quinque porticus habens. 3 In his iacebat multitudo magna 
languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. 4 
[Angelus autem Domini descendebat secundum tempuam et movebatur aqua. Et qui 
prior descendisset in piscinam post motionem aquas fiebat a quacumque 
detineur infirmitate]. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos 
habens in infirmitate sua. 6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et 
cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: "Vis sanus fieri?" 7 
Respondit ei languidus: "Domine, hominem non habeo ut, cum turbata fuerit 
aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit." 8 
Dicit ei Iesus: "Surge, tolle grabattum tuum et ambula." 9 Et statim sanus 
factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat.

Erat autem sabbatum in illo die. 10 Dicebant Iudaei illi, qui sanatus 
fuerat: "Sabbatum est. Non licet tibi tollere grabattum tuum." 11 Respondit 
eis: "Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: 'Tolle grabattum tuum et 
ambula.'" 12 Interrogaverunt ergo eum: "Quis est ille homo qui dixit tibi" 
'Tolle grabattum tuum et ambula?'" 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, 
nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit turba constituta in loco. 14 
Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: "Ecce sanus factus es; iam 
noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat." 15 Abiit ille homo et 
nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum. 16 Propterea 
persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato. 17 Iesus autem 
respondit eis: "Pater meus usque modo operatur et ego operor." 18 Propterea 
ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat 
sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.

Respondit itaque Iesus et dixit eis: 19 "Amen amen, dico vobis non potest 
Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque 
enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit 
Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit 
ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et 
vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22 Neque enim Pater iudicat 
quemquam sed iudicium omne dedit Filio, 23 ut omnes honorificent Filium, 
sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat 
Patrem qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis quia qui verbum meum audit 
et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, 
sed transit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis quia venit hora, et 
nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent. 26 
Sicut enim Pater habet vitam in semet ipso, sic dedit et Filio vitam habere 
in semet ipso; 27 et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia Filius 
hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in 
monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent, qui bona fecerunt in 
resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. 30 
Non possum ego a me ipso facere quicquam; sicut audio, iudico, et iudicium 
meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui 
misit me.

31 Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum; 32 
alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium 
quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit 
veritati; 34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut 
vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis 
exultare ad horam in luce eius.

36 Ego autem habeo testimonium maius Iohanne; opera enim quae dedit mihi 
Pater ut perficiam, ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me 
quia Pater me misit; 37 et qui misit me, Pater ipse, testimonium perhibuit 
de me. Neque vocem eius umquam audistis, neque speciem eius vidistis, 38 et 
verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non 
creditis. 39 Scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam 
habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me. 40 Et non vultis 
venire ad me ut vitam habeatis.

41 Claritatem ab hominibus non accipio, 42 sed cognovi vos quia dilectionem 
Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis 
me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo potestis 
vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est 
Deo, non quaeritis? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud 
Patrem; est qui accuset vos: Moses in quo vos speratis. 46 Si enim 
crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. 47 
Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?"

6 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis; 2 et 
sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his 
qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum 
discipulis suis. 4 Erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum. 5 Cum 
sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad 
eum, dicit ad Philippum: "Unde ememus panes ut manducent hii?" 6 Hoc autem 
dicebat temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei 
Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque 
modicum quid accipiat". 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater 
Simonis Petri: 9 "Est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et 
duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos?" 10 Dixit ergo Iesus: "Facite 
homines discumbere." Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo 
viri numero quasi quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias 
egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum 
volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: "Colligite quae 
superaverunt fragmenta ne pereant." 13 Collegerunt ergo et impleverunt 
duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae 
superfuerunt his, qui manducaverunt. 14 Illi ergo homines, cum vidissent 
quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in 
mundum. 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum 
et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 17 et cum 
ascendissent navem, venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam 
factae erant et non venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem vento magno flante 
exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut 
triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et 
timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: "Ego sum, nolite timere!" 21 Voluerunt 
ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant. 22 
Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat 
ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed 
soli discipuli eius abissen; 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade 
iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino. 24 Cum ergo 
vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt 
naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei: "Rabbi, quando huc 
venisti?" 26 Respondit eis Iesus et dixit: "Amen, amen dico vobis: Quaeritis 
me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati 
estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam 
quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!" 28 Dixerunt 
ergo ad eum: "Quid faciemus ut operemur opera Dei?" 29 Respondit Iesus et 
dixit eis: "Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille." 30 
Dixerunt ergo ei: "Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? 
Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut 
scriptum est: 'Panem de caelo dedit eis manducare.'" 32 Dixit ergo eis 
Iesus: "Amen, amen dico vobis: Non Moses dedit vobis panem de caelo, sed 
Pater meus dat vobis panem de caelo verum: 33 Panis enim Dei est qui 
descendit de caelo et dat vitam mundo." 34 Dixerunt ergo ad eum: "Domine, 
semper da nobis panem hunc." 35 Dixit autem eis Iesus: "Ego sum panis vitae. 
Qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam. 36 Sed 
dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater 
ad me veniet; et eum qui venit ad me non eiciam foras, 38 quia descendi de 
caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. 39 
Haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omne quod dedit mihi non 
perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die. 40 Haec est enim voluntas 
Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat 
vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die."

41 Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset: "ego sum panis qui de 
caelo descendi." 42 Et dicebant: "Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius 
nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi? 
43 Respondit ergo Iesus et dixit eis: "Nolite murmurare in invicem. 44 Nemo 
potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum; et ego resuscitabo 
eum novissimo die. 45 Est scriptum in prophetis: 'Et erunt omnes docibiles 
Dei.' Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem 
vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico 
vobis: Qui credit, in me habet vitam aeternam.

48 Ego sum panis vitae. 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et 
mortui sunt. 50 Hic est panis de caelo descendens ut, si quis ex ipso 
manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. 52 
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego 
dabo, caro mea est pro mundi vita."

53 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: "Quomodo potest hic nobis 
carnem suam dare ad manducandum?" 54 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico 
vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, 
non habetis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem et bibit meum 
sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 
Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. 57 Qui manducat 
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. 58 Sicut 
misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse 
vivet propter me. 59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut 
manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem 
vivet in aeternum.

60 Haec dixit in synagoga, docens in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex 
discipulis eius dixerunt: "Durus est hic sermo. Quis potest eum audire?" 62 
Sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent, de hoc discipuli eius 
dixit eis: "Hoc vos scandalizat? 63 Si ergo videritis Filium hominis 
ascendentem ubi erat prius? 64 Spiritus est qui vivificat; caro non prodest 
quicquam; verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt. 65 Sed 
sunt quidam ex vobis, qui non credunt." Sciebat enim ab initio Iesus, qui 
essent credentes, et quis traditurus esset eum. 66 Et dicebat: "Propterea 
dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo."

67 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo 
ambulabant. 68 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: "Numquid et vos vultis abire?" 
69 Respondit ergo ei Simon Petrus: "Domine, ad quem ibimus? Verba vitae 
aeternae habes; 70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus 
Filius Dei." 71 Respondit eis Iesus: "Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex 
vobis unus diabolus est." 72 Dicebat autem Iudam Simonis Scariotis: hic enim 
erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.

7 Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam 
ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere.

2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum Scenopegia. 3 Dixerunt autem 
ad eum fratres eius: "Transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui 
videant opera tua quae facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit 
ipse in palam esse. Si haec facis manifesta te ipsum mundo." 5 Neque enim 
fratres eius credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Iesus: "Tempus meum nondum 
advenit, tempus autem vestrum semper est paratum. 7 Non potest mundus odisse 
vos, me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius 
mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendo ad diem 
festum istum quia meum tempus nondum impletum est." 9 Haec cum dixisset ipse 
mansit in Galilaea.

10 Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum, 
non manifeste sed quasi in occulto. 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die 
festo et dicebant: "Ubi est ille?" 12 Et murmur multus de eo erat in turba; 
quidam enim dicebant: "Bonus est!"; alii autem dicebant: "Non, sed seducit 
turbas!" 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. 15 Et 
mirabantur Iudaei dicentes: "Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?" 
16 Respondit eis Iesus et dixit: "Mea doctrina non est mea sed eius qui 
misit me. 17 Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina 
utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar. 18 Qui a semet ipso loquitur 
gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic 
verax est et iniustitia in illo non est. 19 Nonne Moses dedit vobis legem et 
nemo ex vobis facit legem. 20 Quid me quaeritis interficere?" Respondit 
turba et dixit: "Daemonium habes! Quis te quaerit interficere?" 21 Respondit 
Iesus et dixit eis: "Unum opus feci et omnes miramini. 22 Propterea Moses 
dedit vobis circumcisionem -- non quia ex Mose est sed ex patribus -- et in 
sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, 
ut non solvatur lex Mosi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in 
sabbato? 24 Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate."

25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis: "Nonne hic est quem quaerunt 
interficere? 26 Et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere 
cognoverunt principes quia hic est Christus?" 27 Sed hunc scimus unde sit. 
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo docens in 
templo Iesus et dicens: "Et me scitis et unde sim scitis. Et a me ipso non 
veni, sed est verus, qui misit me quem vos non scitis. 29 Ego scio eum, quia 
ab ipso sum et ipse me misit." 30 Quaerebant ergo eum adprehendere et nemo 
misit in illum manus quia nondum venerat hora eius. 31 De turba autem multi 
crediderunt in eum et dicebant: "Christus cum venerit numquid plura signa 
faciet quam quae hic facit?"

32 Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes 
et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum. 33 Dixit ergo Iesus: "Adhuc 
modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me. 34 Quaeretis me et 
non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire." 35 Dixerunt ergo 
Iudaei ad se ipsos: "Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? Numquid in 
dispersionem gentium iturus est et docturus gentes? 36 Quis est hic sermo 
quem dixit: 'Quaeretis me et non invenietis' et 'ubi sum ego non potestis 
venire.'"

37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat 
dicens: "Si quis sitit, veniat ad me et bibat, 38 qui credit in me. Sicut 
dixit scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae." 39 Hoc autem 
dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Non enim erat 
Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus.

40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones eius, dicebant: "Hic est 
vere propheta!" 41 Alii dicebant: "Hic est Christus!" Quidam autem dicebant: 
"Numquid a Galilaea Christus venit? 42 Nonne scriptura dicit quia ex semine 
David et Bethleem castello, ubi erat David, venit Christus? 43 Dissensio 
itaque facta est in turba propter eum.

44 Quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum, sed nemo misit super 
illum manus. 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos, et 
dixerunt eis illi: "Quare non adduxistis eum? 46 Responderunt ministri: 
"Numquam sic locutus est homo sicut hic homo." 47 Responderunt ergo eis 
Pharisaei: "Numquid et vos seducti estis? 48 Numquid aliquis ex principibus 
credidit in eum aut ex Pharisaeis? 49 Sed turba haec quae non novit legem 
maledicti sunt!" 50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui 
unus erat ex ipsis: 51 "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab 
ipso prius et cognoverit quid faciat?" 52 Responderunt et dixerunt ei: 
"Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non 
surgit!" 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

8 Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2 Et diluculo iterum venit in 
templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos. 3 Adducunt 
autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt 
eam in medio; 4 et dixerunt ei: "Magister, haec mulier modo deprehensa est 
in adulterio. 5 In lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu 
ergo quid dicis?" 6 Haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare 
eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7 Cum autem 
perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: "Qui sine peccato 
est vestrum, primus in illam lapidem mittat." 8 Et iterum se inclinans 
scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exiebant, incipientes a 
senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se 
Iesus dixit ei: "Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? 11 Quae dixit: 
"Nemo, Domine." Dixit autem Iesus: "Nec ego te condemnabo. Vade et amplius 
iam noli peccare."

12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: "Ego sum lux mundi; qui 
sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae. 13 Dixerunt 
ergo ei Pharisaei: "Tu de te ipso testimonium perhibes; testimonium tuum non 
est verum. 14 "Respondit Iesus et dixit eis: "Et si ego testimonium perhibeo 
de me ipso, verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado; vos 
autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem iudicatis; 
ego non iudico quemquam. 16 Et si iudico ego, iudicium meum verum est quia 
solus non sum sed ego et qui me misit Pater. 17 Et in lege vestra scriptum 
est quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum qui testimonium 
perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater." 19 
Dicebant ergo ei: "Ubi est Pater tuus?" Respondit Iesus: "Neque me scitis 
neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis." 20 
Haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo; et nemo adprehendit 
eum, quia necdum venerat hora eius.

21 Dixit ergo iterum eis Iesus: "Ego vado, et quaeretis me et in peccato 
vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire." 22 Dicebant ergo 
Iudaei: "Numquid interficiet semet ipsum quia dicit: 'Quo ego vado, vos non 
potestis venire'?" 23 Et dicebat eis: "Vos de deorsum estis, ego de supernis 
sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis 
quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, 
moriemini in peccato vestro." 25 Dicebant ergo ei: "Tu quis es?" Dixit eis 
Iesus: "Principium quia et loquor vobis. 26 Multa habeo de vobis loqui et 
iudicare; sed qui misit me verax est et ego, quae audivi ab eo, haec loquor 
in mundo." 27 Et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28 Dixit ergo eis 
Iesus: "Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et 
a me ipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29 "Et qui 
me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, 
facio semper." 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.

31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: "Si vos 
manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis 32 et cognoscetis 
veritatem, et veritas liberabit vos." 33 Responderunt ei: "Semen Abrahae 
sumus et nemini servivimus umquam! "Quomodo tu dicis: 'Liberi eritis?'" 34 
Respondit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum, 
servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in aeternum; filius 
manet in aeternum. 36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37 
Scio quia filii Abrahae estis; sed quaeritis me interficere quia sermo meus 
non capit in vobis. 38 Ego quod vidi apud Patrem loquor; et vos quae 
vidistis apud patrem vestrum facitis." 39 Responderunt et dixerunt ei: 
"Pater noster Abraham est." Dicit eis Iesus: "Si filii Abrahae estis, opera 
Abrahae facite. 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui 
veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. 41 Vos 
facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: "Nos ex fornicatione non 
sumus nati; unum patrem habemus Deum!" 42 Dixit ergo eis Iesus" "Si Deus 
pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim ex Deo processi et veni, 
neque enim a me ipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquellam meam non 
cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre diabolo 
estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio 
et in veritate non stetit quia non est veritas in eo. Cum loquitur 
mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45 Ego autem 
quia veritatem dico non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguit me de 
peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47 Qui est ex Deo, 
verba Dei audit; propterea vos non auditis quia ex Deo non estis.

48 Responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei: "Nonne bene dicimus nos quia 
Samaritanus es tu et daemonium habes?" 49 Respondit Iesus: "Ego daemonium 
non habeo, sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me.50 Ego autem non 
quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. 51 Amen, amen dico vobis: 
Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum." 52 
Dixerunt ergo Iudaei: "Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus 
est et prophetae et tu dicis: 'Si quis sermonem meum servaverit, non 
gustabit mortem in aeternum.' 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham 
qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem te ipsum facis?" 54 
Respondit Iesus: "Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est; est Pater 
meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus noster est; 55 et non 
cognovistis eum. Ego autem novi eum, et si dixero quia non scio eum, ero 
similis vobis mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. 56 Abraham pater 
vester exultavit, ut videret diem meum: et vidit et gavisus est." 57 
Dixerunt ergo Iudaei ad eum: "Quinquaginta annos nondum habes et Abraham 
vidisti?"58 Dixit eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: antequam Abraham 
fieret, ego sum." 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem 
abscondit se et exivit de templo.

9 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. 2 Et interrogaverunt eum 
discipuli sui: "Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius ut caecus 
nasceretur?" 3 Respondit Iesus: "Neque hic peccavit neque parentes eius, sed 
ut manifestetur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera eius qui misit 
me donec dies est; venit nox quando nemo potest operari. 5 Quamdiu in mundo 
sum, lux sum mundi." 6 Haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex 
sputo et linuit lutum super oculos eius. 7 Et dixit ei: "Vade, lava in 
natatoria Siloae!"--quod interpretatur Missus. Abiit ergo et lavit et venit 
videns. 8 Itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat 
dicebant: "Nonne hic est qui sedebat et mendicabat?" Alii dicebant: "Hic 
est!" 9 Alii autem dicebant: "Nequaquam, sed similis est eius!" Ille 
dicebat: "Ego sum!" 10 Dicebant ergo ei: "Quomodo aperti sunt oculi tibi?" 
11 Respondit ille: "Homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos 
et dixit mihi 'Vade ad natatoriam Siloae et lava' et abii et lavi et vidi." 
12 Dixerunt ei: "Ubi est ille?" Ait: "Nescio."

13 Adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat. 14 Erat autem sabbatum 
quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15 Iterum ergo 
interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: "Lutum 
posuit mihi super oculos et lavi et video." 16 Dicebant ergo ex Pharisaeis 
quidam: "Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!" Alii dicebant: 
"Quomodo potest homo peccator haec signa facere?" Et schisma erat in eis. 17 
Dicunt ergo caeco iterum: "Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos?" 
Ille autem dixit quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo 
quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat. 
19 Et interrogaverunt eos dicentes: "Hic est filius vester quem vos dicitis 
quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?" 20 Responderunt eis 
parentes eius et dixerunt: "Scimus quia hic est filius noster et quia caecus 
natus est. 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit 
oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquatur." 
22 Haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos; iam enim 
conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam 
fieret. 23 Propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet, ipsum 
interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt 
ei: "Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est." 25 Dixit ergo 
ille: "Si peccator est nescio; unum scio quia caecus cum essem, modo video." 
26 Dixerunt ergo illi: "Quid fecit tibi? "Quomodo aperuit tibi oculos?" 27 
Respondit eis: "Dixi vobis iam et non audistis; quid iterum vultis audire? 
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?" 28 Maledixerunt ei et dixerunt: 
"Tu discipulus illius es, nos autem Mosi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia 
Mosi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit." 30 Respondit ille homo 
et dixit eis: "In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et 
aperuit meos oculos 31 Scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si 
quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32 A saeculo non 
est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33 nisi esset hic a Deo non 
poterat facere quicquam." 34 Responderunt et dixerunt ei: "In peccatis natus 
es totus et tu doces nos?" Et eiecerunt eum foras.

35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: 
"Tu credis in Filium Dei?" 36 Respondit ille et dixit: "Quis est, Domine, ut 
credam in eum?" 37 Et dixit ei Iesus: "Et vidisti eum; et qui loquitur tecum 
ipse est." 38 At ille ait: "Credo, Domine!" Et procidens adoravit eum. 39 
Dixit ei Iesus: "In iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident, 
videant et qui vident, caeci fiant." 40 Et audierunt ex Pharisaeis, qui cum 
ipso erant, et dixerunt ei: "Numquid et nos caeci sumus?" 41 Dixit eis 
Iesus: "Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis quia 
videmus, peccatum vestrum manet."

10 "Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed 
ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2 qui autem intrat per ostium, 
pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et 
proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4 Et cum proprias oves 
emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5 
alienum autem non sequuntur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem 
alienorum."6 Hoc proverbium dixit eis Iesus illi; autem non cognoverunt quid 
loqueretur eis.

7 Dixit ergo eis iterum Iesus: "Amen, amen dico vobis quia ego sum ostium 
ovium. 8 Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones, sed non audierunt 
eos oves. 9 Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et 
ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10 Fur non venit, nisi ut 
furetur et mactet et perdat; ego veni ut vitam habeant et abundantius 
habeant.

11 Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus; 12 
mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt 
lupum venientem et dimittit oves et fugit -- et lupus rapit et dispergit 
oves. 13 Mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad 
eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me 
meae, 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro 
ovibus. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet 
me adducere, et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor. 17 
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. 
18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo 
ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a 
Patre meo.

19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.20 Dicebant 
autem multi ex ipsis: "Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? 21 Alii 
dicebant: "Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest 
caecorum oculos aperire?"

22 Facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat 
Iesus in templo in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et 
dicebant ei: "Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis 
palam!" 25 Respondit eis Iesus: "Loquor vobis et non creditis; opera, quae 
ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 26 Sed vos 
non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meae vocem meam 
audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, 28 et ego vitam aeternam do 
eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 
Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu 
Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus."

31 Sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Iesus: 
"Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo. Propter quod eorum opus me 
lapidatis?" 33 Responderunt ei Iudaei; "De bono opere non lapidamus te, sed 
de blasphemia et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum." 34 Respondit 
eis Iesus: "Nonne scriptum est in lege vestra: 'Ego dixi: dii estis'? 35 Si 
illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi 
scriptura, 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia 
blasphemas quia dixi 'Filius Dei sum'? 37 Si non facio opera Patris mei, 
nolite credere mihi; 38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, 
operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in 
Patre." 39 Quaerebant ergo eum prendere; et exivit de manibus eorum.

40 Et abiit iterum trans Iordanen, in eum locum ubi erat Iohannes baptizans 
primum, et mansit illic. 41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: "Iohannes 
quidem signum fecit nullum; 42 omnia autem, quaecumque dixit Iohannes de 
hoc, vera erant." Et multi crediderunt in eum illic.

11 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et 
Marthae sororis eius. 2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et 
extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 3 
Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: "Domine, ecce, quem amas, 
infirmatur."

4 Audiens autem Iesus dixit eis: "Infirmitas haec non est ad mortem sed pro 
gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam." 5 Diligebat autem Iesus 
Martham et sororem eius Mariam et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia 
infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7 deinde post 
haec dicit discipulis suis: "Eamus in Iudaeam iterum." 8 Dicunt ei discipul: 
"Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc?" 9 
Respondit Iesus: "Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in 
die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; 10 si autem ambulaverit 
nocte, offendit, quia lux non est in eo." 11 Haec ait et post hoc dicit eis: 
"Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum." 12 
Dixerunt ergo discipuli eius: "Domine, si dormit, salvus erit." 13 Dixerat 
autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni 
diceret. 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: Lazarus mortuus est, 15 et 
gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum
Anúncios
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe um comentário

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s