Romanos em Latim

Acesso em: 20:13 29/7/2006
Disponível em:http://www.thelatinlibrary.com/bible/romans.html



EPISTULA PAULI AD ROMANOS


--------------------------------------------------------------------------------

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 1

1  Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei
2  quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis
3  de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem
4  qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum 
sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
5  per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus 
gentibus pro nomine eius
6  in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
7  omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a 
Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
8  primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis 
quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo
9  testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii 
eius quod sine intermissione memoriam vestri facio
10  semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando 
prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
11  desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis 
ad confirmandos vos
12  id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram 
atque meam
13  nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et 
prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in 
ceteris gentibus
14  Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum
15  ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
16  non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni 
credenti Iudaeo primum et Graeco
17  iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est 
iustus autem ex fide vivit
18  revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam 
hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent
19  quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis 
manifestavit
20  invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt 
intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint 
inexcusabiles
21  quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias 
egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens 
cor eorum
22  dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
23  et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis 
corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
24  propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in 
inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis
25  qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt 
creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
26  propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum 
inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
27  similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in 
desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et 
mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes
28  et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in 
reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt
29  repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos 
invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones
30  detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores 
malorum parentibus non oboedientes
31  insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine 
misericordia
32  qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia 
agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 2

1  propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim 
iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
2  scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia 
agunt
3  existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea 
quia tu effugies iudicium Dei
4  an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis 
ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
5  secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in 
die irae et revelationis iusti iudicii Dei
6  qui reddet unicuique secundum opera eius
7  his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et 
incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
8  his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt 
autem iniquitati ira et indignatio
9  tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei 
primum et Graeci
10  gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
11  non est enim personarum acceptio apud Deum
12  quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque 
in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
13  non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis 
iustificabuntur
14  cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt 
faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
15  qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente 
illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut 
etiam defendentium
16  in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per 
Iesum Christum
17  si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in 
Deo
18  et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
19  confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
20  eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et 
veritatis in lege
21  qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum 
furaris
22  qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium 
facis
23  qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
24  nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
25  circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator 
legis sis circumcisio tua praeputium facta est
26  si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius 
in circumcisionem reputabitur
27  et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per 
litteram et circumcisionem praevaricator legis es
28  non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne 
circumcisio
29  sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non 
littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 3

1  quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
2  multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
3  quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum 
fidem Dei evacuabit absit
4  est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut 
iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
5  si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid 
iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
6  absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
7  si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid 
adhuc et ego tamquam peccator iudicor
8  et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala 
ut veniant bona quorum damnatio iusta est
9  quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et 
Graecos omnes sub peccato esse
10  sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
11  non est intellegens non est requirens Deum
12  omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum 
non est usque ad unum
13  sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum 
aspidum sub labiis eorum
14  quorum os maledictione et amaritudine plenum est
15  veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
16  contritio et infelicitas in viis eorum
17  et viam pacis non cognoverunt
18  non est timor Dei ante oculos eorum
19  scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt 
loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
20  quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per 
legem enim cognitio peccati
21  nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et 
prophetis
22  iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non 
enim est distinctio
23  omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
24  iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in 
Christo Iesu
25  quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad 
ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
26  in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit 
ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
27  ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per 
legem fidei
28  arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
29  an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
30  quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et 
praeputium per fidem
31  legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 4

1  quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem
2  si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud 
Deum
3  quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad 
iustitiam
4  ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum 
debitum
5  ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium 
reputatur fides eius ad iustitiam
6  sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam 
sine operibus
7  beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
8  beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
9  beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim 
quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
10  quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in 
circumcisione sed in praeputio
11  et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in 
praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et 
illis ad iustitiam
12  et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed 
et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri 
Abrahae
13  non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset 
mundi sed per iustitiam fidei
14  si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est 
promissio
15  lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio
16  ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non 
ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater 
omnium nostrum
17  sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui 
credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
18  qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium 
secundum quod dictum est sic erit semen tuum
19  et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum 
annorum esset et emortuam vulvam Sarrae
20  in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus 
est fide dans gloriam Deo
21  plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
22  ideo et reputatum est illi ad iustitiam
23  non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi
24  sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit 
Iesum Dominum nostrum a mortuis
25  qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter 
iustificationem nostram



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 5

1  iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum 
Iesum Christum
2  per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et 
gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
3  non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod 
tribulatio patientiam operatur
4  patientia autem probationem probatio vero spem
5  spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris 
per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
6  ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro 
impiis mortuus est
7  vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
8  commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores 
essemus
9  Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in 
sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
10  si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius 
multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
11  non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum 
Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
12  propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per 
peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes 
peccaverunt
13  usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur 
cum lex non est
14  sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non 
peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
15  sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui 
sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi 
in plures abundavit
16  et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in 
condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
17  si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam 
gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum 
Iesum Christum
18  igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic 
et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
19  sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt 
multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
20  lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum 
superabundavit gratia
21  ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam 
in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 6

1  quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
2  absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
3  an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte 
ipsius baptizati sumus
4  consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo 
surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae 
ambulemus
5  si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et 
resurrectionis erimus
6  hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur 
corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
7  qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
8  si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum 
Christo
9  scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra 
non dominabitur
10  quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit 
Deo
11  ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo 
in Christo Iesu
12  non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis 
concupiscentiis eius
13  sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete 
vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
14  peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub 
gratia
15  quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
16  nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis 
eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
17  gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde 
in eam formam doctrinae in qua traditi estis
18  liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
19  humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis 
membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc 
exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
20  cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
21  quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis 
illorum mors est
22  nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum 
vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
23  stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo 
Iesu Domino nostro



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 7

1  an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine 
dominatur quanto tempore vivit
2  nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem 
mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
3  igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem 
mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit 
cum alio viro
4  itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut 
sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
5  cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant 
operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
6  nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut 
serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
7  quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi 
per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
8  occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem 
concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
9  ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum 
revixit
10  ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam 
hoc esse ad mortem
11  nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud 
occidit
12  itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
13  quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat 
peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans 
peccatum per mandatum
14  scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus 
sub peccato
15  quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi 
illud facio
16  si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
17  nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
18  scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle 
adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
19  non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
20  si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in 
me peccatum
21  invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum 
adiacet
22  condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
23  video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et 
captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
24  infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
25  gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente 
servio legi Dei carne autem legi peccati



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 8

1  nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non 
secundum carnem ambulant
2  lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et 
mortis
3  nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus 
Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit 
peccatum in carne
4  ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem 
ambulamus sed secundum Spiritum
5  qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum 
Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt
6  nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax
7  quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non 
subicitur nec enim potest
8  qui autem in carne sunt Deo placere non possunt
9  vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat 
in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
10  si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter 
peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
11  quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis 
qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora 
vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
12  ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
13  si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta 
carnis mortificatis vivetis
14  quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
15  non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis 
Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
16  ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
17  si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si 
tamen conpatimur ut et conglorificemur
18  existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad 
futuram gloriam quae revelabitur in nobis
19  nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
20  vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui 
subiecit in spem
21  quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem 
gloriae filiorum Dei
22  scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
23  non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi 
intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis 
nostri
24  spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod 
videt quis quid sperat
25  si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
26  similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus 
sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus 
inenarrabilibus
27  qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum 
Deum postulat pro sanctis
28  scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his 
qui secundum propositum vocati sunt sancti
29  nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii 
eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus
30  quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et 
iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit
31  quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos
32  qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum 
quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit
33  quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat
34  quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui 
resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis
35  quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an 
persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius
36  sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus 
ut oves occisionis
37  sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos
38  certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque 
principatus neque instantia neque futura neque fortitudines
39  neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare 
a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 9

1  veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente 
conscientia mea in Spiritu Sancto
2  quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
3  optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt 
cognati mei secundum carnem
4  qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta 
et legislatio et obsequium et promissa
5  quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia 
Deus benedictus in saecula amen
6  non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii 
sunt Israhel
7  neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi 
semen
8  id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis 
aestimantur in semine
9  promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit 
Sarrae filius
10  non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre 
nostro
11  cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut 
secundum electionem propositum Dei maneret
12  non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
13  sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
14  quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
15  Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo 
cuius miserebor
16  igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
17  dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam 
in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
18  ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
19  dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
20  o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se 
finxit quid me fecisti sic
21  an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem 
vas in honorem aliud vero in contumeliam
22  quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam 
sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
23  ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae 
praeparavit in gloriam
24  quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
25  sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non 
misericordiam consecutam misericordiam consecutam
26  et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur 
filii Dei vivi
27  Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel 
tamquam harena maris reliquiae salvae fient
28  verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum 
faciet Dominus super terram
29  et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen 
sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
30  quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam 
adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
31  Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
32  quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem 
offensionis
33  sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram 
scandali et omnis qui credit in eum non confundetur



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 10

1  fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in 
salutem
2  testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non 
secundum scientiam
3  ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei 
non sunt subiecti
4  finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
5  Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo 
vivet in ea
6  quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis 
ascendit in caelum id est Christum deducere
7  aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
8  sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum 
fidei quod praedicamus
9  quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris 
quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
10  corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
11  dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
12  non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives 
in omnes qui invocant illum
13  omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
14  quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei 
quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
15  quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam 
speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
16  sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis 
credidit auditui nostro
17  ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
18  sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus 
eorum et in fines orbis terrae verba eorum
19  sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad 
aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos 
mittam
20  Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam 
apparui his qui me non interrogabant
21  ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non 
credentem et contradicentem



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 11

1  dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita 
sum ex semine Abraham tribu Beniamin
2  non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid 
dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
3  Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus 
sum solus et quaerunt animam meam
4  sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum 
qui non curvaverunt genu Baal
5  sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae 
sunt
6  si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
7  quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem 
consecuta est ceteri vero excaecati sunt
8  sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non 
videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
9  et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in 
scandalum et in retributionem illis
10  obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
11  dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto 
salus gentibus ut illos aemulentur
12  quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae 
gentium quanto magis plenitudo eorum
13  vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus 
ministerium meum honorificabo
14  si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos 
ex illis
15  si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita 
ex mortuis
16  quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
17  quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus 
es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
18  noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed 
radix te
19  dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
20  bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum 
sapere sed time
21  si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
22  vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt 
severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et 
tu excideris
23  sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est 
enim Deus iterum inserere illos
24  nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es 
in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
25  nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis 
sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium 
intraret
26  et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui 
eripiat avertet impietates ab Iacob
27  et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
28  secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem 
carissimi propter patres
29  sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30  sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam 
consecuti estis propter illorum incredulitatem
31  ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi 
misericordiam consequantur
32  conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
33  o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam 
inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
34  quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
35  aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
36  quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula 
amen



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 12

1  obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora 
vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
2  et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus 
vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3  dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non 
plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut 
Deus divisit mensuram fidei
4  sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non 
eundem actum habent
5  ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius 
membra
6  habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis 
differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
7  sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8  qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in 
sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9  dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10  caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
11  sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12  spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
13  necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
14  benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
15  gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16  id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus 
consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17  nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed 
etiam coram omnibus hominibus
18  si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
19  non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est 
enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
20  sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc 
enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
21  noli vinci a malo sed vince in bono malum



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 13

1  omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas 
nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
2  itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem 
resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
3  nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere 
potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
4  Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim 
sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum 
agit
5  ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter 
conscientiam
6  ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum 
servientes
7  reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui 
timorem timorem cui honorem honorem
8  nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit 
proximum legem implevit
9  nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod 
est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te 
ipsum
10  dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
11  et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim 
propior est nostra salus quam cum credidimus
12  nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et 
induamur arma lucis
13  sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non 
in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
14  sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in 
desideriis



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 14

1  infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
2  alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
3  is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat 
manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
4  tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit 
autem potens est enim Deus statuere illum
5  nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem 
unusquisque in suo sensu abundet
6  qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim 
agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
7  nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
8  sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo 
vivimus sive morimur Domini sumus
9  in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum 
dominetur
10  tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum 
omnes enim stabimus ante tribunal Dei
11  scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu 
et omnis lingua confitebitur Deo
12  itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
13  non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis 
offendiculum fratri vel scandalum
14  scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui 
existimat quid commune esse illi commune est
15  si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum 
caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
16  non ergo blasphemetur bonum nostrum
17  non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in 
Spiritu Sancto
18  qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
19  itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
20  noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum 
est homini qui per offendiculum manducat
21  bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater 
tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
22  tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat 
semet ipsum in eo quo probat
23  qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne 
autem quod non ex fide peccatum est



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 15

1  debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non 
nobis placere
2  unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
3  etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia 
inproperantium tibi ceciderunt super me
4  quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per 
patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
5  Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum 
secundum Iesum Christum
6  ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu 
Christi
7  propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem 
Dei
8  dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter 
veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
9  gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter 
hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
10  et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
11  et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
12  et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in 
eo gentes sperabunt
13  Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis 
in spe in virtute Spiritus Sancti
14  certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni 
estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
15  audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos 
reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
16  ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut 
fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
17  habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
18  non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in 
oboedientiam gentium verbo et factis
19  in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab 
Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
20  sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne 
super alienum fundamentum aedificarem
21  sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui 
non audierunt intellegent
22  propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
23  nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem 
habens veniendi ad vos ex multis iam annis
24  cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et 
a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
25  nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
26  probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in 
pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
27  placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum 
participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
28  hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar 
per vos in Hispaniam
29  scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi 
veniam
30  obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per 
caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
31  ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio 
accepta fiat in Hierosolyma sanctis
32  ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
33  Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen



--------------------------------------------------------------------------------

CAPUT 16

1  commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio 
ecclesiae quae est Cenchris
2  ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque 
negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
3  salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
4  qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias 
ago sed et cunctae ecclesiae gentium
5  et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est 
primitivus Asiae in Christo
6  salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7  salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt 
nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
8  salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9  salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
10  salutate Apellen probum in Christo
11  salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum 
salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
12  salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam 
carissimam quae multum laboravit in Domino
13  salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
14  salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt 
fratres
15  salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et 
omnes qui cum eis sunt sanctos
16  salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
17  rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula 
praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
18  huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per 
dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
19  vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in 
vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
20  Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia 
Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21  salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater 
cognati mei
22  saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
23  salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus 
arcarius civitatis et Quartus frater
24  []
25  ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et 
praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus 
aeternis taciti
26  quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum 
aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
27  solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum 
amen



--------------------------------------------------------------------------------

--------------------------------------------------------------------------------
The Bible  The Latin Library  The Classics Page

Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s