Salmos Latim cap 1 a 30

Acesso em: 19:24 29/7/2006
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.html
 
LIBER PSALMORUM
——————————————————————————–
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78
79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102
103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121
122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
——————————————————————————–
PSALMUS 1
1  beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non
stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2  sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3  et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod
fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia
quaecumque faciet prosperabuntur
4  non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie
terrae;
5  ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6  quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
 
——————————————————————————–
PSALMUS 2
1  psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
2  adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus
Dominum et adversus christum eius diapsalma
3  disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
4  qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
5  tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6  ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius
praedicans praeceptum eius
7  Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8  postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam
terminos terrae
9  reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
10  et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
11  servite Domino in timore et exultate ei in tremore
12  adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via
iusta
13  cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
 
——————————————————————————–
PSALMUS 3
1  psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2  Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum
me
3  multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma
4  tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum
5  voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma
6  ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me
7  non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus
meus
8  quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes
peccatorum contrivisti
9  Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
 
——————————————————————————–
PSALMUS 4
1  in finem in carminibus psalmus David
2  cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti
mihi miserere mei et exaudi orationem meam
3  filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et
quaeritis mendacium diapsalma
4  et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me
cum clamavero ad eum
5  irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in
cubilibus vestris conpungimini diapsalma
6  sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis
ostendet nobis bona
7  signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde
meo
8  a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt
9  in pace in id ipsum dormiam et requiescam
10  quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
 
——————————————————————————–
PSALMUS 5
1  in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David
2  verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum
3  intende voci orationis meae rex meus et Deus meus
4  quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam
5  mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es
6  neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos
tuos
7  odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes; qui loquuntur
mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8  ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
9  Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu
meo viam tuam
10  quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est
11  sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica
illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum
eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine
12  et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis
in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
13  quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti
nos
 
——————————————————————————–
PSALMUS 6
1  in finem in carminibus pro octava psalmus David
2  Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3  miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam
conturbata sunt ossa mea
4  et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo
5  convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam
tuam
6  quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis
confitebitur tibi
7  laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis
meis stratum meum rigabo
8  turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos
9  discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus
vocem fletus mei
10  exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
11  erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et
erubescant valde velociter
 
——————————————————————————–
PSALMUS 7
1  psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini
2  Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me
et libera me
3  nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui
salvum faciat
4  Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis
5  si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis
inanis
6  persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra
vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma
7  exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et
exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
8  et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere
9  Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et
secundum innocentiam meam super me
10  consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et
renes Deus
11  iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde
12  Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos
dies
13  nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et
paravit illum
14  et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit
15  ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem
16  lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
17  convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas
eius descendet
18  confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini
altissimi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 8
1  in finem pro torcularibus psalmus David
2  Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3  ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut
destruas inimicum et ultorem
4  quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas
quae tu fundasti
5  quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6  minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7  et constituisti eum super opera manuum tuarum
8  omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et
pecora campi
9  volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10  Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
 
——————————————————————————–
PSALMUS 9
1  in finem pro occultis filii psalmus David
2  confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3  laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime
4  in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie
tua
5  quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui
iudicas iustitiam
6  increpasti gentes et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in
saeculum saeculi;
7  inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit
memoria eorum cum sonitu
8  et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum
9  et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia
10  et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in
tribulatione
11  et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti
quaerentes te Domine
12  psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
13  quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus
clamorem pauperum
14  miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis
15  qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in
portis filiae Sion
16  exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt
in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum
17  cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum
conprehensus est peccator canticum diapsalmatis
18  convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum
19  quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non
peribit in finem
20  exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo
21  constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines
sunt diapsalma
22  ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in
tribulatione
23  dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis
quibus cogitant
24  quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus
benedicitur
25  exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
26  non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni
tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum
dominabitur
27  dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine
malo
28  cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius
labor et dolor
29  sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
30  oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in
spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
31  in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit
pauperum
32  dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat
in finem
33  exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
34  propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
35  vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus
tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
36  contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non
invenietur
37  Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi; peribitis gentes de
terra illius
38  desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum
audivit auris tua
39  iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo
super terram
 
——————————————————————————–
PSALMUS 10
1  in finem psalmus David
2  in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut
passer
3  quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in
faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4  quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit
5  Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in
pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6  Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit
animam suam
7  pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum
pars calicis eorum
8  quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 11
1  in finem pro octava psalmus David
2  salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt
veritates a filiis hominum
3  vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et
corde locuti sunt
4  disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam
5  qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt
quis noster dominus est
6  propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus
ponam in salutari fiducialiter agam in eo
7  eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae
purgatum septuplum
8  tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum
9  in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios
hominum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 12
1  in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo
avertis faciem tuam a me
2  quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
3  usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4  respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam
obdormiam in mortem
5  nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me
exultabunt si motus fuero
6  ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo
cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 13
1  in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti
sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum
non est usque ad unum;
2  Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est
intellegens aut; requirens Deum
3  omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum
non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis
dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione
et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem =
contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt non
est timor Dei ante oculos eorum;
4  nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam
sicut escam panis
5  Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor;
6  quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam
Dominus spes eius est
7  quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem
plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
 
——————————————————————————–
PSALMUS 14
1  psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis
requiescet in monte sancto tuo
2  qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3  qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec
fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4  ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum
glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5  qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non
accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 15
1  tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
2  dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
3  sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas
in eis
4  multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non
congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per
labia mea
5  Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues
hereditatem meam mihi
6  funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est
mihi
7  benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem
increpaverunt me renes mei
8  providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne
commovear
9  propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro
mea requiescet in spe
10  quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum
videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum
vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
 
——————————————————————————–
PSALMUS 16
1  oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam
auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis
2  de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates
3  probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa
in me iniquitas
4  ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego
custodivi vias duras
5  perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea
6  ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi
verba mea
7  mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te
8  a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra
alarum tuarum proteges me
9  a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam
circumdederunt *super me;
10  adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia
11  proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare
in terram
12  susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis
habitans in abditis
13  exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio
frameam tuam
14  ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et
dimiserunt reliquias suas parvulis suis
15  ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit
gloria tua
 
——————————————————————————–
PSALMUS 17
1  in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius
in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu
Saul et dixit
2  diligam te Domine fortitudo mea
3  Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus
adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et
susceptor meus
4  laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5  circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt
me
6  dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
7  cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de
templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in
aures eius
8  et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt
et commota sunt quoniam iratus est eis
9  ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones
succensi sunt ab eo
10  inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11  et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12  et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosa aqua in nubibus aeris
13  prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et
carbones ignis
14  et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et
carbones ignis;
15  et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et
conturbavit eos
16  et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum
ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17  misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
18  eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam
confirmati sunt super me
19  praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector
meus
20  et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
21  et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et; secundum
puritatem manuum mearum retribuet mihi
22  quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23  quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non
reppuli a me
24  et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
25  et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem
manuum mearum in conspectu oculorum eius
26  cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
27  et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28  quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
29  quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras
meas
30  quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
31  Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est
omnium sperantium in eum
32  quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
33  Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
34  qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
35  qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
36  et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et
disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
37  dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
38  persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec
deficiant
39  confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
40  et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me
subtus me
41  et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
42  clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
43  et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum
delebo eos
44  eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
45  populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
46  filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et
claudicaverunt a semitis suis
47  vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
48  Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de
gentibus iracundis
49  et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
50  propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini
tuo
51  magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo
David et semini eius usque in saeculum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 18
1  in finem psalmus David
2  caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
3  dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4  non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
5  in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
6  in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de
thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam;
7  a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est
qui se abscondat a calore eius
8  lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele
sapientiam praestans parvulis
9  iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum
inluminans oculos
10  timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera
iustificata in semet ipsa
11  desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super
mel et favum
12  etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
13  delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14  et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc
inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
15  et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in
conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 19
1  in finem psalmus David
2  exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob
3  mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te
4  memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma
5  tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet
6  laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
7  impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit
Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus
salus dexterae eius
8  hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri
invocabimus
9  ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
10  Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te
 
——————————————————————————–
PSALMUS 20
1  in finem psalmus David
2  Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit
vehementer
3  desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non
fraudasti eum diapsalma
4  quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite
eius coronam de lapide pretioso
5  vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in
saeculum saeculi
6  magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super
eum
7  quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in
gaudio cum vultu tuo
8  quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non
commovebitur
9  inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes;
qui te oderunt
10  pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua
conturbabit eos et devorabit eos ignis
11  fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
12  quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non
potuerunt stabilire;
13  quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
14  exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
 
——————————————————————————–
PSALMUS 21
1  in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2  Deus Deus meus respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba
delictorum meorum
3  Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad
insipientiam mihi
4  tu autem in sancto habitas Laus Israhel
5  in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
6  ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt
confusi
7  ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
8  omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
9  speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
10  quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris
meae
11  in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
12  ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui
adiuvet
13  circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
14  aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
15  sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor
meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
16  aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in
limum mortis deduxisti me
17  quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me
foderunt manus meas et pedes meos
18  dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt
me
19  diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
20  tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam
conspice
21  erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22  salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
23  narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
24  qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
25  timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit
deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum
exaudivit me;
26  apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu
timentium eum
27  edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum
vivent corda eorum in saeculum saeculi
28  reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et
adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
29  quoniam Dei est regnum et ipse; dominabitur gentium
30  manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius
cadent omnes qui descendunt in terram
31  et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
32  adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius
populo qui nascetur quem fecit Dominus;
 
——————————————————————————–
PSALMUS 22
1  psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit
2  in loco pascuae ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me
3  animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen
suum
4  nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu
mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5  parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti
in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
6  et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut
inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 23
1  psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis
terrarum et universi; qui habitant in eo
2  *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
3  quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius
4  innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec
iuravit in dolo proximo suo
5  hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo
6  haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma
7  adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et
introibit rex gloriae
8  quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in
proelio
9  adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et
introibit rex gloriae
10  quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae
diapsalma
 
——————————————————————————–
PSALMUS 24
1  psalmus David ad te Domine levavi animam meam
2  Deus meus in te confido non erubescam
3  neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non
confundentur
4  confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra
mihi et; semitas tuas doce me
5  dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus
et te sustinui tota die
6  reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a
saeculo sunt
7  delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum
misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine
8  dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
9  diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10  universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum
eius et testimonia eius
11  propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
12  quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
13  anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
14  firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut
manifestetur illis
15  oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
16  respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
17  tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue
me
18  vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
19  respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt
me
20  custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
21  innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
22  libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis
 
——————————————————————————–
PSALMUS 25
1  psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus
sum et in Domino sperans non infirmabor
2  proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum
3  quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate
tua
4  non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo
5  odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
6  lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine
7  ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua
8  Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
9  ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam
10  in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus
11  ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
12  pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te; Domine
 
——————————————————————————–
PSALMUS 26
1  David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem
timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2  dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et
inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3  si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat
adversus me proelium in hoc ego sperabo
4  unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies
vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5  quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in
abscondito tabernaculi sui
6  in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos
circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et
psalmum dicam Domino
7  exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
8  tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
9  ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus
esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
10  quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit
me
11  legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter
inimicos meos
12  ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me
testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
13  credo videre bona Domini in terra viventium
14  expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 27
1  huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas
a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2  exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad
templum sanctum tuum
3  ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne
perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in
cordibus eorum
4  da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum
ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum
ipsis
5  quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues
illos et non aedificabis eos
6  benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7  Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et
adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8  Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9  salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle
eos usque in aeternum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 28
1  psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei
adferte Domino filios arietum
2  adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius
adorate Dominum in atrio sancto eius
3  vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas
multas
4  vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
5  vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6  et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius
unicornium
7  vox Domini intercidentis flammam ignis
8  vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
9  vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius
omnis dicet gloriam
10  Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
11  Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
 
——————————————————————————–
PSALMUS 29
1  psalmus cantici in dedicatione domus David
2  exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos
super me
3  Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4  Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in
lacum
5  psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
6  quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum
demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
7  ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
8  Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem
tuam et factus sum conturbatus
9  ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
10  quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid
confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
11  audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
12  convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et
circumdedisti me laetitia
13  ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum
confitebor tibi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 30
1  in finem psalmus David
2  in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me
3  inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum
protectorem et in domum refugii ut salvum me facias
4  quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum
deduces me et enutries me
5  educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector
meus
6  in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis
7  odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
8  exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem
meam salvasti de necessitatibus animam meam
9  nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes
meos
10  miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus
anima mea et venter meus
11  quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata
est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt
12  super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et
timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
13  oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas
perditum
14  quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo
dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt
15  ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu
16  in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a
persequentibus me
17  inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua
18  Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur
in infernum
19  muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in
superbia et in abusione
20  quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine; quam abscondisti timentibus
te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum
21  abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos
in tabernaculo a contradictione linguarum
22  benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in
civitate munita
23  ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum
tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te
24  diligite Dominum omnes sancti eius quoniam; veritates requirit Dominus
et retribuit abundanter facientibus superbiam
25  viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino
 
——————————————————————————–
The Bible  The Latin Library  The Classics Page
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s