Salmos Latim cap 121 a 150

Acesso em: 19:24 29/7/2006
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.html
LIBER PSALMORUM
——————————————————————————–
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78
79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102
103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121
122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
——————————————————————————–
PSALMUS 121
1  canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in
domum Domini ibimus
2  stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3  Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id
ipsum
4  illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad
confitendum nomini Domini
5  quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
6  rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
7  fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8  propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9  propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 122
1  canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2  ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi
ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum
donec misereatur nostri
3  miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus
despectione
4  quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio
superbis
 
——————————————————————————–
PSALMUS 123
1  canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc
Israhel
2  nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines
3  forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos
4  forsitan aqua absorbuisset nos
5  torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra
aquam intolerabilem
6  benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum
7  anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus
contritus est et nos liberati sumus
8  adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
 
——————————————————————————–
PSALMUS 124
1  canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur
in aeternum qui habitat
2  in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui
ex hoc nunc et usque in saeculum
3  quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non
extendant iusti ad iniquitatem manus suas
4  benefac Domine bonis et rectis corde
5  declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus
iniquitatem pax super Israhel
 
——————————————————————————–
PSALMUS 125
1  canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus
sicut consolati
2  tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc
dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis
3  magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4  converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro
5  qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6  euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in
exultatione portantes manipulos suos
 
——————————————————————————–
PSALMUS 126
1  canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum
laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra
vigilavit qui custodit
2  vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui
manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum
3  ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4  sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
5  beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum
loquentur inimicis suis in porta
 
——————————————————————————–
PSALMUS 127
1  canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
2  labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
3  uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut
novella olivarum in circuitu mensae tuae
4  ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
5  benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus
vitae tuae
6  et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel
 
——————————————————————————–
PSALMUS 128
1  canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc
Israhel
2  saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi
3  supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem
suam
4  Dominus iustus concidet cervices peccatorum
5  confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
6  fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
7  de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos
colligit
8  et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus
vobis in nomine Domini
 
——————————————————————————–
PSALMUS 129
1  canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2  Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem
deprecationis meae
3  si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4  quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine
sustinuit anima mea in verbum eius
5  speravit anima mea in Domino
6  a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
7  quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
8  et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 130
1  canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt
oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me
2  si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum
super matrem suam ita retributio in anima mea
3  speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 131
1  canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
2  sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3  si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
4  si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
5  et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo
Iacob
6  ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
7  introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes
eius
8  surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
9  sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
10  propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
11  iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris
tui ponam super sedem tuam
12  si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae
docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
13  quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
14  haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
15  viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
16  sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
17  illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
18  inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit
sanctificatio mea
 
——————————————————————————–
PSALMUS 132
1  canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres
in unum
2  sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod
descendit in ora vestimenti eius
3  sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit
Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 133
1  canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui
statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri;
2  in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino
3  benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
 
——————————————————————————–
PSALMUS 134
1  alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2  qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3  laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave
4  quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
5  quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis
6  omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in
omnibus abyssis
7  educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit
ventos de thesauris suis
8  qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
9  emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes
servos eius
10  qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11  Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12  et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
13  Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et
generationem
14  quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
15  simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16  os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17  aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
18  similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis
19  domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
20  domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
21  benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
 
——————————————————————————–
PSALMUS 135
1  alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius
2  confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
3  confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
4  qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius
5  qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
6  qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius
7  qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius
8  solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
9  lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia
eius
10  qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum
misericordia eius
11  qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius
12  in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius
13  qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia
eius
14  et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius
15  et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum
misericordia eius
16  qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia
eius
17  qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
18  et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius
19  Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius
20  et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius
21  et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius
22  hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius
23  quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum
misericordia eius
24  et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius
25  qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius
26  confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini
Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 136
1  David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum
recordaremur Sion
2  in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
3  quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum
et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
4  quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5  si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea
6  adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero
Hierusalem in principio laetitiae meae
7  memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite
exinanite usque ad fundamentum in ea
8  filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam
retribuisti nobis
9  beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
 
——————————————————————————–
PSALMUS 137
1  ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba
oris mei in conspectu angelorum psallam tibi
2  adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super
misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen
sanctum tuum
3  in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea
virtute
4  confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba
oris tui
5  et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6  quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit
7  si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum
meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua
8  Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera
manuum tuarum ne dispicias
 
——————————————————————————–
PSALMUS 138
1  in finem David psalmus
2  Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et
surrectionem meam
3  intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum
investigasti
4  et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
5  ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et
posuisti super me manum tuam
6  mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
7  quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8  si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
9  si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
10  etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11  et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis
meis
12  quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur
sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13  quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
14  confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et
anima mea cognoscit nimis
15  non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia
mea in inferioribus terrae
16  inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die
formabuntur et nemo in eis
17  mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt
principatus eorum
18  dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum
tecum
19  si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
20  quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
21  nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
22  perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23  proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
24  et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
 
——————————————————————————–
PSALMUS 139
1  in finem psalmus David
2  eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me
3  qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia
4  acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum
diapsalma
5  custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui
cogitaverunt subplantare gressus meos
6  absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta
iter scandalum posuerunt mihi diapsalma
7  dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
8  Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die
belli
9  non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne
derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
10  caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos
11  cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent
12  vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in
interitu
13  cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum
14  verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
 
——————————————————————————–
PSALMUS 140
1  psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum
clamavero ad te
2  dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum
mearum sacrificium vespertinum
3  pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4  non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in
peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum
electis eorum
5  corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem;
peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in
beneplacitis eorum
6  absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam
potuerunt
7  sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa
nostra secus infernum
8  quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9  custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium
iniquitatem
10  cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
 
——————————————————————————–
PSALMUS 141
1  intellectus David cum esset in spelunca oratio
2  voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3  effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante
ipsum pronuntio
4  in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via
hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
5  considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit
fuga a me et non est qui requirit animam meam
6  clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
7  intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a
persequentibus me quia confortati sunt super me
8  educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti
donec retribuas mihi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 142
1  psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem
meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua
iustitia
2  et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in
conspectu tuo omnis vivens
3  quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam
conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
4  et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum
5  memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in
factis manuum tuarum meditabar
6  expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma
7  velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam
a me et similis ero descendentibus in lacum
8  auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac
mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
9  eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
10  doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus
deducet me in terra recta
11  propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de
tribulatione animam meam
12  et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui
tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 143
1  David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas
ad proelium digitos meos ad bellum
2  misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus
protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
3  Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas
eum
4  homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
5  Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
6  fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et
conturbabis eos
7  emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu
filiorum alienorum
8  quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
9  Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
10  qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
11  eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum
est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
12  quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum
conpositae circumornatae ut similitudo templi
13  promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae
abundantes in egressibus suis
14  boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor
in plateis eorum
15  beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus
eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 144
1  laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in
saeculum et in saeculum saeculi
2  per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in
saeculum saeculi
3  magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis
4  generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt
5  magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua
narrabunt
6  et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt
7  memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua
exultabunt
8  miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors
9  suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
10  confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi
11  gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
12  ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae
regni tui
13  regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni
generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in
omnibus operibus suis
14  adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos
15  oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
16  aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione
17  iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18  prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in
veritate
19  voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos
faciet eos
20  custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet
21  laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini
sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 145
1  alleluia Aggei et Zacchariae
2  lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo
quamdiu fuero nolite confidere in principibus
3  in filiis hominum quibus non est salus
4  exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt
omnes cogitationes eorum
5  beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
6  qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
7  qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus
dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
8  Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9  Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum
disperdet
10  regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et
generationem
 
——————————————————————————–
PSALMUS 146
1  alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo
nostro sit iucunda * decoraque; laudatio
2  aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
3  qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum
4  qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans
5  magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est
numerus
6  suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram
7  praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara
8  qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in
montibus faenum et herbam servituti hominum
9  et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum
10  non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri
beneplacitum erit ei
11  beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super
misericordia eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 147
12  alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion
13  quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
14  qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
15  qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
16  qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit
17  mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis
sustinebit
18  emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent
aquae
19  qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel
20  non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
 
——————————————————————————–
PSALMUS 148
1  alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2  laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius
3  laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen
4  laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est
5  laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et
creata sunt
6  statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non
praeteribit
7  laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8  ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius
9  montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri
10  bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae
11  reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae
12  iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
13  quia exaltatum est nomen eius solius
14  confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui
hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 149
1  alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum
2  laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo
3  laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
4  quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in
salute
5  exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis
6  exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7  ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis
8  ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis
ferreis
9  ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis
eius
 
——————————————————————————–
PSALMUS 150
1  alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento
virtutis eius
2  laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem
magnitudinis eius
3  laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara
4  laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo
5  laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis
iubilationis
6  omnis spiritus laudet Dominum
 
——————————————————————————–
——————————————————————————–
The Bible  The Latin Library  The Classics Page
 
Esse post foi publicado em Sem categoria. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s