Salmos Latim cap 31 a 60

Acesso em: 19:24 29/7/2006
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.html
LIBER PSALMORUM
——————————————————————————–
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78
79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102
103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121
122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
——————————————————————————–
PSALMUS 31
1  huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum
tecta sunt peccata
2  beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius
dolus
3  quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4  quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in
aerumna *mea; dum configitur mihi; spina diapsalma
5  delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi
confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem
peccati mei diapsalma
6  pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in
diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
7  tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue
me a circumdantibus me diapsalma
8  intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo
super te oculos meos
9  nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et
freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
10  multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia
circumdabit
11  laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
 
——————————————————————————–
PSALMUS 32
1  psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
2  confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
3  cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
4  quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
5  diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6  verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7  congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8  timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes
orbem
9  quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
10  Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum
et reprobat consilia principum;
11  consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in
generatione et generationem
12  beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in
hereditatem sibi
13  de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
14  de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
15  qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
16  non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in
multitudine virtutis suae
17  fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
18  ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia
eius
19  ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20  anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
21  quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
22  fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
 
——————————————————————————–
PSALMUS 33
1  David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit
2  benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo
3  in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
4  magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum
5  exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis
eripuit me
6  accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
7  iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum; et de omnibus
tribulationibus eius salvavit eum
8  vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
9  gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo
10  timete Dominum omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum
11  divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur
omni bono diapsalma
12  venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13  quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos
14  prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum
15  deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam
16  oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum
17  facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
18  clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus
eorum liberavit eos
19  iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu
salvabit
20  multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos
21  Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
22  mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent
23  redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui
sperant in eum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 34
1  huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
2  adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
3  effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae
meae salus tua ego sum
4  confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum
et confundantur cogitantes mihi mala
5  fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
6  fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
7  quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue
exprobraverunt animam meam
8  veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat
eum et in laqueo cadat in ipso
9  anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
10  omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu
fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
11  surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
12  retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
13  ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio
animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
14  quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et
contristatus sic humiliabar
15  et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me
flagella et ignoravi
16  dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me
subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
17  Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a
leonibus unicam meam
18  confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
19  non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis
et annuunt oculis
20  quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae
loquentes; dolos cogitabant
21  et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi
nostri
22  vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
23  exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
24  iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant
mihi
25  non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant
devoravimus eum
26  erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur
confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
27  exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper
magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
28  et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
 
——————————————————————————–
PSALMUS 35
1  in finem servo Domini David
2  dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos
eius
3  quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad
odium
4  verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
5  iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae
malitiam autem non odivit
6  Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
7  iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et
iumenta salvabis Domine
8  quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in
tegmine alarum tuarum sperabunt
9  inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis
eos
10  quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11  praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui
recto sunt corde
12  non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
13  ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt
stare
 
——————————————————————————–
PSALMUS 36
1  ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes
iniquitatem
2  quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum
cito decident
3  spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in
divitiis eius
4  delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5  revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
6  et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
7  subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in
via sua in homine faciente iniustitias
8  desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
9  quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi
hereditabunt terram
10  et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non
invenies
11  mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12  observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
13  Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
14  gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant
pauperem et inopem ut trucident rectos corde
15  gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
16  melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17  quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
18  novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
19  non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20  quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et
exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
21  mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
22  quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei
disperibunt
23  apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
24  cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
25  iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius
quaerens panes
26  tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
27  declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
28  quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum
conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
29  iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi;
super eam
30  os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31  lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
32  considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
33  Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum
iudicabitur illi
34  expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate
capias terram cum perierint peccatores videbis
35  vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
36  et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus
eius
37  custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini
pacifico
38  iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
39  salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore
tribulationis
40  et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et
salvabit eos quia speraverunt in eo
 
——————————————————————————–
PSALMUS 37
1  psalmus David in rememorationem de sabbato
2  Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3  quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum
tuam
4  non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a
facie peccatorum meorum
5  quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave
gravatae sunt super me
6  putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7  miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus
ingrediebar
8  quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne
mea
9  adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10  Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est
absconditus
11  cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum
meorum et ipsum non est mecum
12  amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et
qui iuxta me erant de longe steterunt
13  et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi
locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
14  ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os
suum
15  et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo
redargutiones
16  quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17  quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur
pedes mei super me magna locuti sunt
18  quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
19  quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et; cogitabo pro peccato meo
20  inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt
qui oderunt me inique
21  qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar
bonitatem
22  non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23  intende in adiutorium meum Domine salutis meae
 
——————————————————————————–
PSALMUS 38
1  in finem Idithun canticum David
2  dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo
custodiam cum consisteret peccator adversum me
3  obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
4  concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
5  locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum
dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
6  ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum
ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
7  verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur
thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
8  et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te
est
9  ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
10  obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti
11  amove a me plagas tuas
12  a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter
iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam
eius verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma
13  exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe
lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes
patres mei
14  remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero
 
——————————————————————————–
PSALMUS 39
1  in finem David psalmus
2  expectans expectavi Dominum et intendit mihi
3  et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis
et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
4  et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et
timebunt et sperabunt in Domino
5  beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in
vanitates et insanias falsas
6  multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis
non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt
super numerum
7  sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi
holocaustum et pro peccato non postulasti
8  tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me
9  ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis
mei
10  adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo
Domine tu scisti
11  iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum
dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo
12  tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua
et veritas tua semper susceperunt me
13  quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me
iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos
capitis mei et cor meum dereliquit me
14  conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice
15  confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant
eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala
16  ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge
17  exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper
magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum
18  ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus
et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris
 
——————————————————————————–
PSALMUS 40
1  in finem psalmus David
2  beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum
Dominus
3  Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et
non tradat eum in animam inimicorum eius
4  Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius
versasti in infirmitate eius
5  ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
6  inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius
7  et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit
iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur
8  in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me
cogitabant mala mihi
9  verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet
ut resurgat
10  etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit
super me subplantationem
11  tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis
12  in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus
super me
13  me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu
tuo in aeternum
14  benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
 
——————————————————————————–
PSALMUS 41
1  in finem in intellectum filiis Core
2  quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad
te Deus
3  sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante
faciem Dei
4  fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie
ubi est Deus tuus
5  haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco
tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et
confessionis sonus epulantis
6  quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam
confitebor illi salutare vultus mei
7  Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de
terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8  abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa
tua et fluctus tui super me transierunt
9  in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me
oratio Deo vitae meae
10  dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus
incedo dum adfligit me inimicus
11  dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum
dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12  quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam
*adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 42
1  psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta
ab homine iniquo et doloso erue me
2  quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo
dum adfligit me inimicus
3  emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in
montem sanctum tuum et in tabernacula tua
4  et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam
confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5  quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam
*adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 43
1  in finem filiis Core ad intellectum
2  Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus
quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3  manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et
expulisti eos
4  nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit
eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam
conplacuisti in eis
5  tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6  in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus
insurgentes in nobis
7  non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
8  salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
9  in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum
diapsalma
10  nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus
nostris
11  avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos
diripiebant sibi
12  dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
13  vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in
commutationibus nostris
14  posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his
qui in circuitu nostro
15  posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
16  tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit
me
17  a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
18  haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus
in testamento tuo
19  et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a
via tua
20  quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra
mortis
21  si obliti sumus nomen Dei nostri et si; expandimus manus nostras ad deum
alienum
22  nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam
propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
23  exsurge quare dormis Domine exsurge et; ne repellas in finem
24  quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis
nostrae
25  quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra
venter noster
26  exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 44
1  in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum
pro dilecto
2  eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea
calamus scribae velociter scribentis
3  speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis
propterea benedixit te Deus in aeternum
4  accingere gladio tuo super femur tuum potentissime
5  specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna
propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter
dextera tua
6  sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
7  sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui
8  dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus
tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
9  murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus
delectaverunt te
10  filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu
deaurato circumdata varietate
11  audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et
domum patris tui
12  et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et
adorabunt eum
13  *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis
14  omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis
15  circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae
eius adferentur tibi
16  adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis
17  pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super
omnem terram
18  memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea
populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 45
1  in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2  Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt
nos nimis
3  propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in
cor maris
4  sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in
fortitudine eius diapsalma
5  fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum
Altissimus
6  Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo
7  conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est
terra
8  Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9  venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10  auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma
et scuta conburet in igne
11  vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in
terra
12  Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
 
——————————————————————————–
PSALMUS 46
1  in finem pro filiis Core psalmus
2  omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis
3  quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram
4  subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris
5  elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma
6  ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae
7  psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite
8  quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter
9  regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam
10  principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes
terrae vehementer elevati sunt
 
——————————————————————————–
PSALMUS 47
1  canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
2  magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto
eius
3  fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis
civitas regis magni
4  Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
5  quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
6  ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
7  tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
8  in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
9  sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei
nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
10  suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11  secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena
est dextera tua
12  laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine;
13  circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
14  ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut
enarretis in progeniem alteram
15  quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse
reget nos in saecula
 
——————————————————————————–
PSALMUS 48
1  in finem filiis Core psalmus
2  audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem
3  quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper
4  os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
5  inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam
6  cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me
7  qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum
gloriantur
8  frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam
9  et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
10  et vivet * adhuc; in finem
11  non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et
stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas
12  et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in
progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
13  et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis
insipientibus et similis factus est illis
14  haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt
diapsalma
15  sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur
eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria
eorum
16  verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me
diapsalma
17  ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit
gloria domus eius
18  quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone;
gloria eius
19  quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum
benefeceris ei
20  introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit
lumen
21  homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis
insipientibus; et similis factus est illis
 
——————————————————————————–
PSALMUS 49
1  psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis
ortu usque ad occasum
2  ex Sion species decoris eius
3  Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius
exardescet et in circuitu eius tempestas valida
4  advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
5  congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super
sacrificia
6  et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
7  audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus
tuus ego sum
8  non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo
sunt semper
9  non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
10  quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
11  cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
12  si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
13  numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
14  immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
15  et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me
diapsalma
16  peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis
testamentum meum per os tuum
17  tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
18  si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
19  os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
20  sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae
ponebas scandalum
21  haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te
et statuam contra faciem tuam
22  intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit
qui eripiat
23  sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi
salutare Dei
 
——————————————————————————–
PSALMUS 50
1  in finem psalmus David
2  cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee
3  miserere mei Deus secundum magnam; misericordiam tuam et; secundum
multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam
4  amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me
5  quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est
semper
6  tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus
tuis et vincas cum iudicaris
7  ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater
mea
8  ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae
manifestasti mihi
9  asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor
10  auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata
11  averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
12  cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
13  ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14  redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
15  docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur
16  libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea
iustitiam tuam
17  Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam
18  quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non
delectaberis
19  sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus
non spernet
20  benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri
Hierusalem
21  tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc
inponent super altare tuum vitulos
 
——————————————————————————–
PSALMUS 51
1  in finem intellectus David
2  cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo
Achimelech
3  quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate
4  tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti
dolum
5  dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui
aequitatem diapsalma
6  dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam
7  propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de
tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma
8  videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent
9  ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine
divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua
10  ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei
in aeternum et in saeculum saeculi
11  confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam
bonum in conspectu sanctorum tuorum
 
——————————————————————————–
PSALMUS 52
1  in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non
est Deus
2  corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui
faciat bonum
3  Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens
aut; requirens Deum
4  omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum
non est usque ad unum
5  nonne scient omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut
cibum panis
6  Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam
Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus
sprevit eos
7  quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem
plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
 
——————————————————————————–
PSALMUS 53
1  in finem in carminibus intellectus David
2  cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est
apud nos
3  Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
4  Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei
5  quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam
meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma
6  ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae
7  avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos
8  voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum
9  quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit
oculus meus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 54
1  in finem in carminibus intellectus David
2  exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
3  intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et
conturbatus sum
4  a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me
iniquitatem et in ira molesti erant mihi
5  cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
6  timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
7  et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
8  ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
9  expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a
tempestate
10  praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et
contradictionem in civitate
11  die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in
medio eius
12  et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
13  quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui
oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
14  tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
15  qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum
consensu
16  veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam
nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
17  ego autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
18  vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
19  redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter
multos erant mecum
20  exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non
enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
21  extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
22  divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt
sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
23  iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum
fluctuationem iusto
24  tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non
dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
 
——————————————————————————–
PSALMUS 55
1  in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli
inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
2  miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans
tribulavit me
3  conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum
me
4  ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
5  in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi
caro
6  tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
7  inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut
sustinuerunt animam meam
8  pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
9  vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut
et in promissione tua
10  tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te
ecce cognovi quoniam Deus meus es
11  in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non
timebo quid faciat mihi homo
12  in me sunt Deus vota *tua; quae; reddam laudationes tibi
13  quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam
coram Deo in lumine viventium
 
——————————————————————————–
PSALMUS 56
1  in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie
Saul in spelunca
2  miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in
umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas
3  clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi
4  misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me
diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
5  et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus
filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6  exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua
7  laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt
ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma
8  paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam
9  exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
10  confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus
11  quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad
nubes veritas tua
12  exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua
 
——————————————————————————–
PSALMUS 57
1  in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
2  si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3  etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae
concinnant
4  alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
5  furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et
obturantis aures suas
6  quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
7  Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
8  ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec
infirmentur
9  sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
10  priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in
ira absorbet vos
11  laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine
peccatoris
12  et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos
in terra
 
——————————————————————————–
PSALMUS 58
1  in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et
custodivit domum eius ut interficeret eum
2  eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me
3  eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me
4  quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes
5  neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et
direxi
6  exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel
intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur
iniquitatem diapsalma
7  convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt
civitatem
8  ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit
9  et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes
10  fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus
11  Deus meus voluntas eius praeveniet me
12  Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando
obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos
protector meus Domine
13  delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in
superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur
14  in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus
dominatur Iacob finium terrae diapsalma
15  convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt
civitatem
16  ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et
murmurabunt
17  ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam
quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae
18  adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus
misericordia mea
 
——————————————————————————–
PSALMUS 59
1  in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
2  cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et
percussit vallem Salinarum duodecim milia
3  Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
4  commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
5  ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6  dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma
ut liberentur dilecti tui
7  salvum fac dextera tua et exaudi me
8  Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem
tabernaculorum metibor
9  meus est Galaad et meus est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei
Iuda rex meus
10  Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi
alienigenae subditi sunt
11  quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
12  nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus
nostris
13  da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14  in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
 
——————————————————————————–
PSALMUS 60
1  in finem in hymnis David
2  exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae
3  a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti
me deduxisti me
4  quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
5  inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum
tuarum diapsalma
6  quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem
timentibus nomen tuum
7  dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et
generationis
8  permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis
requiret eius
9  sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de
die in diem
 
——————————————————————————–
The Bible  The Latin Library  The Classics Page
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s