Salmos Latim cap 61 a 90

Acesso em: 19:24 29/7/2006
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/psalms.html
LIBER PSALMORUM
——————————————————————————–
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78
79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102
103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121
122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150
——————————————————————————–
PSALMUS 61
1  in finem pro Idithun psalmus David
2  nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum
3  nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor
amplius
4  quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti
inclinato et maceriae depulsae
5  verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo
benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma
6  verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea
7  quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
8  in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo
est
9  sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra
Deus adiutor noster in aeternum
10  verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut
decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
11  nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si
affluant nolite cor adponere
12  semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei
13  et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua
 
——————————————————————————–
PSALMUS 62
1  psalmus David cum esset in deserto Iudaeae
2  Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam
multipliciter tibi caro mea
3  in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut
viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4  quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te
5  sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
6  sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis
laudabit os meum
7  si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
8  quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo
9  adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua
10  ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora
terrae
11  tradentur in manus gladii partes vulpium erunt
12  rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia
obstructum est os loquentium iniqua
 
——————————————————————————–
PSALMUS 63
1  in finem psalmus David
2  exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam
meam
3  protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium
iniquitatem
4  quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
5  ut sagittent in occultis inmaculatum
6  subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam
narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
7  scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et
cor altum
8  et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
9  et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui
videbant eos
10  et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius
intellexerunt
11  laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti
corde
 
——————————————————————————–
PSALMUS 64
1  in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo
peregrinationis quando incipiebant proficisci
2  te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
3  exaudi orationem ad te omnis caro veniet
4  verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu
propitiaberis
5  beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur
in bonis domus tuae sanctum est templum tuum
6  mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium
terrae et in mari longe
7  praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8  qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes
9  et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et
vespere delectabis
10  visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen
Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio
eius
11  rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius
laetabitur germinans
12  benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur
ubertate
13  pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur
14  induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim
hymnum dicent
 
——————————————————————————–
PSALMUS 65
1  in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
2  psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
3  dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis
tuae mentientur tibi inimici tui
4  omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo
diapsalma
5  venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
6  qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur
in ipso
7  qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes
respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
8  benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
9  qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
10  quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
11  induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
12  inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et
eduxisti nos in refrigerium
13  introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
14  quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
15  holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves
cum hircis diapsalma
16  venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
17  ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
18  iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
19  propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
20  benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
 
——————————————————————————–
PSALMUS 66
1  in finem in hymnis psalmus cantici
2  Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos
et misereatur nostri diapsalma
3  ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
4  confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
5  laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et
gentes in terra diriges diapsalma
6  confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes
7  terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster
8  benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
 
——————————————————————————–
PSALMUS 67
1  in finem David psalmus cantici
2  exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a
facie eius
3  sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant
peccatores a facie Dei
4  et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
5  cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super
occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie
eius
6  patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
7  Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in
fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
8  Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto
diapsalma
9  terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei
Israhel
10  pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu
vero perfecisti eam
11  animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
12  Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
13  rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia
14  si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et
posteriora dorsi eius in pallore auri
15  dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
16  mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
17  ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo
habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
18  currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in
Sina in sancto
19  ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus
etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
20  benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus
salutarium nostrorum diapsalma
21  Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
22  verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli
perambulantium in delictis suis
23  dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
24  ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab
ipso
25  viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in
sancto
26  praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum
tympanistriarum
27  in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
28  ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum
principes Zabulon principes Nepthali
29  manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
30  a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
31  increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut
excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
32  venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
33  regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo;
34  qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem
virtutis
35  date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in
nubibus
36  mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et
fortitudinem plebi suae benedictus Deus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 68
1  in finem pro his qui commutabuntur David
2  salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
3  infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines
maris et tempestas demersit me
4  laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum
spero in Deum meum
5  multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis
confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui
tunc exsolvebam
6  Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
7  non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non
confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
8  quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
9  extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
10  quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi
ceciderunt super me
11  et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
12  et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
13  adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui
bibebant vinum
14  ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in
multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
15  eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de
profundis aquarum
16  non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque
urgeat super me puteus os suum
17  exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum
multitudinem miserationum tuarum respice me
18  et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi
me
19  intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
20  tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
21  in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor
meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui
consolaretur et non inveni
22  et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
23  fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in
scandalum
24  obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
25  effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
26  fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui
inhabitet
27  quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum
meorum addiderunt
28  adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia
tua
29  deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30  ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
31  laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
32  et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
33  videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
34  quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
35  laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
36  quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et
inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
37  et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius
habitabunt in ea
 
——————————————————————————–
PSALMUS 69
1  in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
2  Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina;
3  confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
4  avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim
erubescentes qui dicunt mihi; euge euge
5  exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper
magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6  ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus
es tu Domine ne moreris
 
——————————————————————————–
PSALMUS 70
1  David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi
non confundar in aeternum
2  in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva
me
3  esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias
quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
4  Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et
iniqui
5  quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
6  in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus
in te cantatio mea semper
7  tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
8  repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam
9  non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne
derelinquas me
10  quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium
fecerunt in unum
11  dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non
est qui eripiat
12  Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
13  confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione
et pudore qui quaerunt mala mihi
14  ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
15  os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non
cognovi litteraturam
16  introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
17  Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia
tua
18  et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem
brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam
19  et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus
quis similis tibi
20  quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus
vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me
21  multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
22  nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam
tibi in cithara Sanctus Israhel
23  exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
24  sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et
reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
 
——————————————————————————–
PSALMUS 71
1  in Salomonem
2  Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum
tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3  suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4  iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit
calumniatorem
5  et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
6  descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super
terram
7  orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
8  et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis
terrarum
9  coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
10  reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona
adducent
11  et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12  quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
13  parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14  ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum
coram illo
15  et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota
die benedicent ei
16  erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super
Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17  sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et
benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
18  benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19  et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate
eius omnis terra fiat fiat
20  defecerunt laudes David filii Iesse
 
——————————————————————————–
PSALMUS 72
1  psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
2  mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3  quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4  quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
5  in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6  ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
7  prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
8  cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti
sunt
9  posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
10  ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
11  et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
12  ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
13  et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes
manus meas
14  et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15  si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
16  et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
17  donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
18  verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
19  quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter
iniquitatem suam
20  velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad
nihilum rediges
21  quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
22  et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
23  ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
24  tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum
gloria suscepisti me
25  quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
26  defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in
aeternum
27  quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur
abs te
28  mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut
adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;
 
——————————————————————————–
PSALMUS 73
1  intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus
super oves pascuae tuae
2  memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam
hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
3  leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est
inimicus in sancto
4  et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt
signa sua signa
5  et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum
securibus
6  exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam;
7  incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum
nominis tui
8  dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies
festos Dei a terra
9  signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet
amplius
10  usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in
finem
11  ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12  Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
13  tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in
aquis
14  tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
15  tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;
16  tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
17  tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
18  memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens
incitavit nomen tuum
19  ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne
obliviscaris in finem
20  respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae
domibus iniquitatum
21  ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen
tuum
22  exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum
qui ab insipiente sunt tota die
23  ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt
ascendit semper
 
——————————————————————————–
PSALMUS 74
1  in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2  confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus
mirabilia tua
3  cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4  liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas
eius diapsalma
5  dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu
6  nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum
iniquitatem
7  quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus
8  quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9  quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in
hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae
10  ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob
11  et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti
 
——————————————————————————–
PSALMUS 75
1  in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2  notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3  et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4  ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
5  inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6  turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil
invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
7  ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos
8  tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9  de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10  cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae
diapsalma
11  quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis
diem festum agent tibi
12  vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent
munera terribili
13  et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae
 
——————————————————————————–
PSALMUS 76
1  in finem pro Idithun psalmus Asaph
2  voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me
3  in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et
non sum deceptus rennuit consolari anima mea
4  memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus
diapsalma
5  anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
6  cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui
7  et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum
meum
8  numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit
adhuc
9  aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem
10  aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias
suas diapsalma
11  et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi
12  memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
13  et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis
exercebor
14  Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster
15  tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam
16  redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma
17  viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt
abyssi
18  multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae
transeunt
19  vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae
commota est et contremuit terra
20  in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non
cognoscentur
21  deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
 
——————————————————————————–
PSALMUS 77
1  intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem
vestram in verba oris mei
2  aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3  quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
4  non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes
laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
5  et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta
mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6  ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et
narrabunt filiis suis
7  ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius
exquirant
8  ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae
non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
9  filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
10  non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
11  et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12  coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo
Taneos
13  interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14  et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
15  interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
16  et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17  et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18  et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
19  et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam
in deserto
20  quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt
numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
21  ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira
ascendit in Israhel
22  quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
23  et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24  et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
25  panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
26  transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
27  et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris
volatilia pinnata
28  et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
29  et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30  non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
31  et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel
inpedivit
32  in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
33  et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
34  cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant
ad Deum
35  et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus
redemptor eorum est
36  et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37  cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in
testamento eius
38  ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet
eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
39  et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
40  quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in
inaquoso
41  et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42  non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
43  sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
44  et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
45  misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
46  et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47  et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
48  et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
49  misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et
tribulationem inmissionem per angelos malos
50  viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et
iumenta eorum in morte conclusit
51  et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in
tabernaculis Cham
52  et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in
deserto
53  et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
54  et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit
dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in
funiculo distributionis
55  et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56  et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non
custodierunt
57  et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum
conversi sunt in arcum pravum
58  et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad
aemulationem eum provocaverunt
59  audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60  et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in
hominibus
61  et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in
manus inimici
62  et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
63  iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
64  sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
65  et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a
vino
66  et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit
illis
67  et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
68  et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69  et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit
in saecula
70  et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post
fetantes accepit eum
71  pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72  et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum
deduxit eos
 
——————————————————————————–
PSALMUS 78
1  psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum
sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
2  posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes
sanctorum tuorum bestiis terrae
3  effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non
erat qui sepeliret
4  facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui
circum nos sunt
5  usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus
6  effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen
tuum non invocaverunt
7  quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8  ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos
misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis
9  adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine
libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10  ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in
nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus
est
11  introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem
brachii tui posside filios mortificatorum
12  et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum
quod exprobraverunt tibi Domine
13  nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in
saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
 
——————————————————————————–
PSALMUS 79
1  in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus
2  qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super
cherubin manifestare
3  coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut
salvos facias nos
4  Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5  Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui
6  cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
7  posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri
subsannaverunt nos
8  Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9  vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10  dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et
implevit terram
11  operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei
12  extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius
13  ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui
praetergrediuntur viam
14  exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam
15  Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam
16  et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem
confirmasti tibi
17  incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt
18  fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem
confirmasti tibi
19  et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
20  Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 80
1  in finem pro torcularibus Asaph
2  exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
3  sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
4  bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
5  quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6  testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam
quam non noverat audivit
7  devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
8  in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito
tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
9  audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
10  non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
11  ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os
tuum et implebo illud
12  et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
13  et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus
suis
14  si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
15  pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos
misissem manum meam
16  inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
17  et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
 
——————————————————————————–
PSALMUS 81
1  psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus
deiudicat
2  usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
3  iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
4  eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
5  nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia
fundamenta terrae
6  ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7  vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
8  surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
 
——————————————————————————–
PSALMUS 82
1  canticum psalmi Asaph
2  Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
3  quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
4  super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus
sanctos tuos
5  dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen
Israhel ultra
6  quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum
disposuerunt
7  tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
8  Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
9  etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth
diapsalma
10  fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11  disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
12  pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes
principes eorum
13  qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
14  Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
15  sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
16  ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
17  imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18  erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et
pereant
19  et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
 
——————————————————————————–
PSALMUS 83
1  in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
2  quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
3  concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea
exultavit in Deum vivum
4  etenim passer invenit sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos
suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
5  beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te
diapsalma
6  beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
7  in valle lacrimarum in loco quem posuit
8  etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem
videbitur Deus deorum in Sion
9  Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob
diapsalma
10  protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
11  quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse
in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
12  quia misericordiam et veritatem diligit; Deus gratiam et gloriam dabit
Dominus
13  non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus
vir qui sperat in te
 
——————————————————————————–
PSALMUS 84
1  in finem filiis Core psalmus
2  benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob
3  remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma
4  mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
5  converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis
6  numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione
in generationem
7  Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
8  ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis
9  audiam quid loquatur in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem
suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor
10  verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in
terra nostra
11  misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae sunt
12  veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13  etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum
14  iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
 
——————————————————————————–
PSALMUS 85
1  oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et; exaudi me quoniam inops
et pauper sum ego
2  custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus
sperantem in te
3  miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4  laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi
5  quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus
invocantibus te
6  auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae
7  in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me
8  non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
9  omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et
glorificabunt nomen tuum
10  quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus
11  deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor
meum ut timeat nomen tuum
12  confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen
tuum in aeternum
13  quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex
inferno inferiori
14  Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt
animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo
15  et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae
misericordiae et verax
16  respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac
filium ancillae tuae
17  fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur
quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me
 
——————————————————————————–
PSALMUS 86
1  filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis
2  diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3  gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4  memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et
populus Aethiopum hii fuerunt illic
5  numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam
Altissimus
6  Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in
ea diapsalma
7  sicut laetantium omnium habitatio in te
 
——————————————————————————–
PSALMUS 87
1  canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum
intellectus Eman Ezraitae
2  Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
3  intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
4  quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
5  aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine
adiutorio
6  inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non
es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
7  posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
8  super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super
me diapsalma
9  longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus
sum et non egrediebar
10  oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi
ad te manus meas
11  numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur
tibi diapsalma
12  numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem
tuam in perditione
13  numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra
oblivionis
14  et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15  ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
16  pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem
humiliatus sum et conturbatus
17  in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
18  circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
19  elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria
 
——————————————————————————–
PSALMUS 88
1  intellectus Aethan Ezraitae
2  misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem
adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3  quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis
praeparabitur veritas tua *in eis;
4  disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
5  usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et
generationem sedem tuam diapsalma
6  confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in
ecclesia sanctorum
7  quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis
Dei
8  Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super
omnes qui in circuitu eius sunt
9  Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in
circuitu tuo
10  tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
11  tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae
dispersisti inimicos tuos
12  tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu
fundasti
13  aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14  tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15  iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas
praecedent faciem tuam
16  beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui
ambulabunt
17  et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
18  quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur
cornu nostrum
19  quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri
20  tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in
potentem exaltavi electum de plebe mea
21  inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
22  manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
23  nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere
eum
24  et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam
convertam
25  et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur
cornu eius
26  et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
27  ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
28  et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
29  in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele
ipsi
30  et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
31  si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non
ambulaverint
32  si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
33  visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
34  misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate
mea
35  neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non
faciam irrita
36  semel iuravi in sancto meo si David mentiar
37  semen eius in aeternum manebit
38  et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in
aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
39  tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
40  evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
41  destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
42  diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis
suis
43  exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
44  avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
45  destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
46  minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
47  usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
48  memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios
hominum
49  quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu
inferi diapsalma
50  ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in
veritate tua
51  memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo
multarum gentium
52  quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem
christi tui
53  benedictus Dominus in aeternum fiat fiat
 
——————————————————————————–
PSALMUS 89
1  oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione
et generatione
2  priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in
saeculum tu es Deus
3  ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4  quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit
et custodia in nocte
5  quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6  mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat
induret et arescat
7  quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8  posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in
inluminatione vultus tui
9  quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri
sicut aranea meditabantur
10  dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in
potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam
supervenit mansuetudo et corripiemur
11  quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12  dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13  convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14  repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in
omnibus diebus nostris
15  laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16  et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17  et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum
dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
 
——————————————————————————–
PSALMUS 90
1  laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei
caeli commorabitur
2  dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in
eum
3  quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
4  in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
5  scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
6  a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et
daemonio meridiano
7  cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non
adpropinquabit
8  verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
9  quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
10  non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
11  quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis
tuis
12  in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
13  super aspidem et basiliscum ambulabis et; conculcabis leonem et draconem
14  quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen
meum
15  clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum
et clarificabo eum
16  longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum
 
——————————————————————————–
The Bible  The Latin Library  The Classics Page
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s