Gênesis em Latim Cap 21 a 30

 
 
Acesso em: 21:26 6/2/2007
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/genesis.shtml
 
GENESIS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
CAPUT 21
1  visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
2  concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
3  vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4  et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5  cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6  dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7  rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8  crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9  cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10  eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11  dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12  cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13  sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14  surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15  cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16  et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17  exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18  surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19  aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20  et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21  habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22  eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23  iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24  dixitque Abraham ego iurabo
25  et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26  respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27  tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28  et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29  cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30  at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31  idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32  et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33  surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34  et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
CAPUT 22
1  quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
2  ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
3  igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
4  die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
5  dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
6  tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
7  dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
8  dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
9  veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
10  extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
11  et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
12  dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
13  levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
14  appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
15  vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
16  per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
17  benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
18  et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
19  reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
20  his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
21  Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
22  et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
23  ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
24  concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
CAPUT 23
1  vixit autem Sarra centum viginti septem annis
2  et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam
3  cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
4  advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum
5  responderuntque filii Heth
6  audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum
7  surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth
8  dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
9  ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
10  habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens
11  nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum
12  adoravit Abraham coram populo terrae
13  et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo
14  respondit Ephron
15  domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum
16  quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae
17  confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum
18  Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius
19  atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan
20  et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
CAPUT 24
1  erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei
2  dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum
3  ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito
4  sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac
5  respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es
6  dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum
7  Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo
8  sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc
9  posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc
10  tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor
11  cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit
12  Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham
13  ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
14  igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo
15  necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula
16  puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
17  occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua
18  quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
19  cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant
20  effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
21  ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non
22  postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
23  dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum
24  quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor
25  et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum
26  inclinavit se homo et adoravit Dominum
27  dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei
28  cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat
29  habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons
30  cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae
31  dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis
32  et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo
33  et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere
34  at ille servus inquit Abraham sum
35  et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos
36  et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat
37  et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito
38  sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo
39  ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
40  Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei
41  innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi
42  veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo
43  ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua
44  et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
45  dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere
46  quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos
47  interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus
48  pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius
49  quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram
50  responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
51  en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
52  quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
53  prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
54  initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
55  responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur
56  nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum
57  dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
58  cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
59  dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
60  inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
61  igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
62  eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
63  et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
64  Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
65  et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se
66  servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac
67  qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret
CAPUT 25
1  Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
2  quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
3  Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
4  at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
5  deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
6  filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
7  fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
8  et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
9  et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
10  quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
11  et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
12  hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
13  et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
14  Masma quoque et Duma et Massa
15  Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
16  isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
17  anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
18  habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
19  hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
20  qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
21  deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
22  sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
23  qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
24  iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
25  qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
26  sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
27  quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
28  Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
29  coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
30  ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
31  cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
32  ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
33  ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
34  et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
CAPUT 26
1  orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara
2  apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi
3  et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo
4  et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae
5  eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit
6  mansit itaque Isaac in Geraris
7  qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem
8  cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua
9  et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam
10  dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens
11  qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur
12  seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus
13  et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est
14  habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini
15  omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo
16  in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde
17  et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
18  rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat
19  foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam
20  sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam
21  foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias
22  profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram
23  ascendit autem ex illo loco in Bersabee
24  ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
25  itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum
26  ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum
27  locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis
28  qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus
29  ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini
30  fecit ergo eis convivium et post cibum et potum
31  surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum
32  ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam
33  unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem
34  Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci
35  quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
CAPUT 27
1  senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum
2  cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
3  sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
4  fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
5  quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
6  dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
7  adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
8  nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
9  et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
10  quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
11  cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
12  si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
13  ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
14  abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
15  et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
16  pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
17  dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
18  quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
19  dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
20  rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
21  dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
22  accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
23  et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
24  ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
25  at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
26  dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27  accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
28  det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
29  et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur
30  vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau
31  coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua
32  dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau
33  expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus
34  auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi
35  qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam
36  at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
37  respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam
38  cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
39  motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
40  erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
41  oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum
42  nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
43  nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
44  habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
45  et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die
46  dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
CAPUT 28
1  vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan
2  sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui
3  Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
4  et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo
5  cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae
6  videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan
7  quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam
8  probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus
9  ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth
10  igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
11  cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco
12  viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
13  et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
14  eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae
15  et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi
16  cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
17  pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
18  surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
19  appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur
20  vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
21  reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
22  et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
CAPUT 29
1  profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
2  et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
3  morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
4  dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
5  quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
6  sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
7  dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
8  qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
9  adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
10  quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
11  et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
12  et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
13  qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
14  respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
15  dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
16  habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
17  sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
18  quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
19  respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
20  servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
21  dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
22  qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
23  et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
24  dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
25  et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
26  respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
27  imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
28  adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
29  cui pater servam Balam dederat
30  tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
31  videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
32  quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
33  rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
34  concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
35  quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
CAPUT 30
1  cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
2  cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
3  at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
4  deditque illi Balam in coniugium quae
5  ingresso ad se viro concepit et peperit filium
6  dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
7  rursumque Bala concipiens peperit alterum
8  pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
9  sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
10  qua post conceptum edente filium
11  dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
12  peperit quoque Zelpha alterum
13  dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
14  egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
15  illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui
16  redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
17  et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum
18  et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar
19  rursum Lia concipiens peperit sextum filium
20  et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon
21  post quem peperit filiam nomine Dinam
22  recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius
23  quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum
24  et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
25  nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam
26  da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi
27  ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te
28  constitue mercedem tuam quam dem tibi
29  at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua
30  modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae
31  dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua
32  gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea
33  respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent
34  dixit Laban gratum habeo quod petis
35  et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
36  et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius
37  tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius
38  posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent
39  factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa
40  divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus
41  igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent
42  quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob
43  ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos
 
 
The Bible  Christian Latin  The Latin Library  The Classics Page 
 
Anúncios
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe um comentário

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s