Gênesis em Latim Cap 31 a 40

 
Acesso em: 21:26 6/2/2007
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/genesis.shtml
 
GENESIS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
 
CAPUT 31
1  postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
2  animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
3  maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
4  misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
5  dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
6  et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
7  sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
8  si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
9  tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi
10  postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum
11  dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum
12  qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban
13  ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae
14  responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
15  nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum
16  sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac
17  surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit
18  tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan
19  eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui
20  noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret
21  cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad
22  nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob
23  qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
24  viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
25  iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
26  et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
27  cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
28  non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
29  valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
30  esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31  respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
32  quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
33  ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
34  illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35  ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est
36  tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me
37  et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te
38  idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi
39  nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas
40  die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis
41  sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus
42  nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
43  respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis
44  veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te
45  tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum
46  dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum
47  quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae
48  dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
49  intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis
50  si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit
51  dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te
52  testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans
53  Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac
54  immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
55  Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum
CAPUT 32
1  Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei
2  quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
3  misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom
4  praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
5  habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo
6  reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris
7  timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
8  dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur
9  dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
10  minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior
11  erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
12  tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest
13  cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
14  capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
15  camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem
16  et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
17  et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris
18  respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit
19  similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
20  et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi
21  praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris
22  cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc
23  transductisque omnibus quae ad se pertinebant
24  remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
25  qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
26  dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
27  ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob
28  at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis
29  interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco
30  vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
31  ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede
32  quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit
CAPUT 33
1  levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum
2  et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos
3  et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius
4  currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit
5  levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo
6  et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt
7  accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt
8  quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo
9  et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi
10  dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius
11  et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens
12  ait gradiamur simul eroque socius itineris tui
13  dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges
14  praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir
15  respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei
16  reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
17  et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula
18  transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum
19  emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis
20  et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel
CAPUT 34
1  egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
2  quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
3  et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
4  et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
5  quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
6  egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
7  ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
8  locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
9  et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
10  et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
11  sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
12  augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
13  responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis
14  non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
15  sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
16  tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
17  sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
18  placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
19  nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
20  ingressique portam urbis locuti sunt populo
21  viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
22  unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
23  et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum
24  adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
25  et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
26  Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
27  quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
28  oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant
29  parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
30  quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
31  responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra
CAPUT 35
1  interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
2  Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
3  surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
4  dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
5  cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
6  venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
7  aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
8  eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
9  apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
10  dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
11  dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
12  terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
13  et recessit ab eo
14  ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
15  vocansque nomen loci Bethel
16  egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
17  ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
18  egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
19  mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
20  erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
21  egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
22  cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
23  filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
24  filii Rahel Ioseph et Beniamin
25  filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
26  filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
27  venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
28  et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
29  consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
CAPUT 36
1  hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
2  Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
3  Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
4  peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
5  Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
6  tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
7  divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
8  habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
9  hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
10  et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
11  fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
12  erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
13  filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
14  isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
15  hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
16  dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
17  hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
18  hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
19  isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
20  isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
21  Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
22  facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
23  et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
24  et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
25  habuitque filium Disan et filiam Oolibama
26  et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
27  hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
28  habuit autem filios Disan Hus et Aran
29  isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
30  dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
31  reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
32  Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
33  mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
34  cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
35  hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36  cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
37  hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
38  cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
39  isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
40  haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
41  dux Oolibama dux Ela dux Phinon
42  dux Cenez dux Theman dux Mabsar
43  dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum
CAPUT 37
1  habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
2  et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
3  Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
4  videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
5  accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
6  dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
7  putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
8  responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
9  aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
10  quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram
11  invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
12  cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
13  dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
14  praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
15  invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
16  at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
17  dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
18  qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
19  et mutuo loquebantur ecce somniator venit
20  venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
21  audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
22  non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
23  confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita
24  miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
25  et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
26  dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
27  melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
28  et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
29  reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30  et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
31  tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
32  mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
33  quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
34  scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
35  congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
36  Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae
CAPUT 38
1  eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
2  viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam
3  quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
4  rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
5  tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
6  dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
7  fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est
8  dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
9  ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
10  et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
11  quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
12  evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
13  nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
14  quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
15  quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
16  ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo
17  dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
18  ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier
19  et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus
20  misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
21  interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
22  reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
23  ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
24  ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur
25  quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
26  qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
27  instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
28  iste egreditur prior
29  illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares
30  postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara
CAPUT 39
1  igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat
2  fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui
3  qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius
4  invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant
5  benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam
6  nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu
7  post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum
8  qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
9  nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum
10  huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum
11  accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
12  et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras
13  cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
14  vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
15  et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras
16  in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
17  et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi
18  cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras
19  his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
20  tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus
21  fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris
22  qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
23  nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
CAPUT 40
1  his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo
2  iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus
3  misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph
4  at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
5  videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
6  ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
7  sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra
8  qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis
9  narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem
10  in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere
11  calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
12  respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt
13  post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras
14  tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
15  quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum
16  videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum
17  et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
18  respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt
19  post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
20  exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis
21  restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum
22  alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur
23  et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui
 
 
The Bible  Christian Latin  The Latin Library  The Classics Page 
 
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s