Gênesis em Latim Cap 41 a 50

 
Acesso em: 21:26 6/2/2007
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/genesis.shtml
 
GENESIS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
CAPUT 41
1  post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium
2  de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus
3  aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus
4  devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao
5  rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae
6  aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur
7  devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
8  et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur
9  tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum
10  iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum
11  ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum
12  erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia
13  audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce
14  protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei
15  cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere
16  respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
17  narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis
18  et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
19  et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim
20  quae devoratis et consumptis prioribus
21  nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
22  vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae
23  aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
24  quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat
25  respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni
26  septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
27  septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis
28  qui hoc ordine conplebuntur
29  ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti
30  quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram
31  et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo
32  quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur
33  nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti
34  qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis
35  qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus
36  et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia
37  placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius
38  locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit
39  dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero
40  tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam
41  dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti
42  tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit
43  fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti
44  dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti
45  vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti
46  triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
47  venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti
48  omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
49  tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet
50  nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos
51  vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
52  nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae
53  igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
54  coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis
55  qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
56  crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
57  omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent
CAPUT 42
1  audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis
2  audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia
3  descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
4  Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali
5  ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan
6  et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
7  et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria
8  et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis
9  recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis
10  qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos
11  omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali
12  quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis
13  et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super
14  hoc est ait quod locutus sum exploratores estis
15  iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus
16  mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis
17  tradidit ergo eos custodiae tribus diebus
18  die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo
19  si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras
20  et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat
21  et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio
22  e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
23  nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos
24  avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
25  tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita
26  at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt
27  apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi
28  dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus
29  veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes
30  locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae
31  cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias
32  duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan
33  qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite
34  fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam
35  his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus
36  dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt
37  cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam
38  at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
CAPUT 43
1  interim fames omnem terram vehementer premebat
2  consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
3  respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum
4  si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria
5  si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo
6  dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem
7  at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum
8  Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri
9  ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore
10  si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus
11  igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum
12  pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit
13  sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum
14  Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero
15  tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
16  quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie
17  fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum
18  ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros
19  quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
20  locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas
21  quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus
22  sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris
23  at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon
24  et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum
25  illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem
26  igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram
27  at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
28  qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum
29  adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
30  festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit
31  rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes
32  quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium
33  sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis
34  sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo
CAPUT 44
1  praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
2  scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
3  et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
4  iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
5  scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
6  fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
7  qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
8  pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
9  apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
10  qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
11  itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
12  quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
13  at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
14  primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
15  quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
16  cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
17  respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
18  accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem
19  dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
20  et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
21  dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
22  suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
23  et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
24  cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
25  et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
26  cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
27  atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
28  egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet
29  si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
30  igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
31  videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
32  ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
33  manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
34  non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam
CAPUT 45
1  non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae
2  elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis
3  et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti
4  ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto
5  nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum
6  biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
7  praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis
8  non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti
9  festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris
10  et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides
11  ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides
12  en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos
13  nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me
14  cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
15  osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum
16  auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius
17  dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan
18  et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
19  praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes
20  ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt
21  fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere
22  singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis
23  tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes
24  dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via
25  qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
26  et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis
27  illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius
28  et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar
CAPUT 46
1  profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac
2  audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum
3  ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi
4  ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos
5  surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem
6  et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo
7  filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies
8  haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben
9  filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi
10  filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis
11  filii Levi Gerson Caath et Merari
12  filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul
13  filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron
14  filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel
15  hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres
16  filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
17  filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel
18  hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas
19  filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin
20  natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim
21  filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared
22  hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
23  filii Dan Usim
24  filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem
25  hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem
26  cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex
27  filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta
28  misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen
29  quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit
30  dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo
31  et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
32  et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
33  cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum
34  respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
CAPUT 47
1  ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
2  extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
3  quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
4  ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
5  dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
6  terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
7  post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
8  et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
9  respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
10  et benedicto rege egressus est foras
11  Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
12  et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
13  in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
14  e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
15  cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
16  quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
17  quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
18  veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
19  cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
20  emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
21  et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
22  praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
23  dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
24  ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
25  qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
26  ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
27  habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
28  et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
29  cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto
30  sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
31  et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput
CAPUT 48
1  his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit
2  dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo
3  et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi
4  et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam
5  duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi
6  reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
7  mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem
8  videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti
9  respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis
10  oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus
11  dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum
12  cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram
13  et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum
14  qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus
15  benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem
16  angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
17  videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse
18  dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius
19  qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes
20  benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen
21  et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum
22  do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
CAPUT 49
1  vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
2  congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
3  Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
4  effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
5  Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
6  in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
7  maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
8  Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
9  catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
10  non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
11  ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
12  pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
13  Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
14  Isachar asinus fortis accubans inter terminos
15  vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
16  Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
17  fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
18  salutare tuum expectabo Domine
19  Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
20  Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
21  Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
22  filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
23  sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
24  sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
25  Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
26  benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
27  Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
28  omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
29  et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
30  contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
31  ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
32  finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum
CAPUT 50
1  quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum
2  praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
3  quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
4  et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
5  eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
6  dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
7  quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti
8  domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen
9  habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica
10  veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies
11  quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti
12  fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
13  et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
14  reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre
15  quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus
16  mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
17  ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph
18  veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus
19  quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem
20  vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos
21  nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
22  et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph
23  quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
24  cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto
25  mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.
The Bible  Christian Latin  The Latin Library  The Classics Page 
 
Anúncios
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe um comentário

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s