Provérbios em Latim Cap 1 a 20

Acesso em: 22:06 6/2/2007
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/proverbs.html

 

LIBER PROVERBIORUM

——————————————————————————–

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

——————————————————————————–

CAPUT 1

1  parabolae Salomonis filii David regis Israhel
2  ad sciendam sapientiam et disciplinam
3  ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
4  ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
5  audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
6  animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
7  timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
8  audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
9  ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
10  fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
11  si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
12  degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
13  omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
14  sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
15  fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
16  pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
17  frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
18  ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
19  sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
20  sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
21  in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
22  usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
23  convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
24  quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
25  despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
26  ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
27  cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
28  tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
29  eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
30  nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
31  comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
32  aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
33  qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

 

——————————————————————————–

CAPUT 2

1  fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
2  ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
3  si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
4  si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
5  tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
6  quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
7  custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
8  servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
9  tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
10  si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
11  consilium custodiet te prudentia servabit te
12  ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
13  qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
14  qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
15  quorum viae perversae et infames gressus eorum
16  ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
17  et relinquit ducem pubertatis suae
18  et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
19  omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
20  ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
21  qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
22  impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

 

——————————————————————————–

CAPUT 3

1  fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
2  longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
3  misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
4  et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
5  habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
6  in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
7  ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
8  sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
9  honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
10  et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
11  disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
12  quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
13  beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
14  melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
15  pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
16  longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
17  viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
18  lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
19  Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
20  sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
21  fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
22  et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
23  tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
24  si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
25  ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
26  Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
27  noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
28  ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
29  ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
30  ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
31  ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
32  quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
33  egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
34  inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
35  gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

 

——————————————————————————–

CAPUT 4

1  audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam
2  donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
3  nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
4  et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives
5  posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei
6  ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
7  principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam
8  arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
9  dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
10  audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
11  viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis
12  quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum
13  tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua
14  ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
15  fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
16  non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint
17  comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
18  iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem
19  via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
20  fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam
21  ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
22  vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
23  omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
24  remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
25  oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos
26  dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
27  ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

 

——————————————————————————–

CAPUT 5

1  fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
2  ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
3  favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
4  novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
5  pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
6  per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
7  nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
8  longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
9  ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
10  ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
11  et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
12  cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
13  nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
14  paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
15  bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
16  deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
17  habeto eas solus nec sint alieni participes tui
18  sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
19  cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
20  quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
21  respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
22  iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
23  ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

 

——————————————————————————–

CAPUT 6

1  fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
2  inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
3  fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
4  ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
5  eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
6  vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
7  quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
8  parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
9  usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
10  paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
11  et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
12  homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
13  annuit oculis terit pede digito loquitur
14  pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
15  huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
16  sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
17  oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
18  cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
19  proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
20  conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
21  liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
22  cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
23  quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
24  ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
25  non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
26  pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
27  numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
28  aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
29  sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
30  non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
31  deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
32  qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
33  turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
34  quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
35  nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

 

——————————————————————————–

CAPUT 7

1  fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi
2  serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui
3  liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui
4  dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam
5  ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit
6  de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi
7  et video parvulos considero vecordem iuvenem
8  qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur
9  in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine
10  et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga
11  quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis
12  nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
13  adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens
14  victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
15  idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi
16  intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto
17  aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
18  veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus
19  non est enim vir in domo sua abiit via longissima
20  sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam
21  inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum
22  statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
23  donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
24  nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
25  ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius
26  multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea
27  viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

 

——————————————————————————–

CAPUT 8

1  numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
2  in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans
3  iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
4  o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
5  intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
6  audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent
7  veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
8  iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum
9  recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
10  accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite
11  melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari
12  ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus
13  timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor
14  meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
15  per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
16  per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
17  ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
18  mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
19  melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
20  in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
21  ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
22  Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio
23  ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
24  necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
25  necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
26  adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
27  quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos
28  quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
29  quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
30  cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
31  ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
32  nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
33  audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
34  beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei
35  qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
36  qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

 

——————————————————————————–

CAPUT 9

1  sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
2  immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
3  misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
4  si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
5  venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
6  relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
7  qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
8  noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
9  da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
10  principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
11  per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
12  si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
13  mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
14  sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
15  ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
16  quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
17  aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
18  et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

 

——————————————————————————–

CAPUT 10

1  parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
2  non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
3  non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
4  egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
5  qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
6  benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
7  memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
8  sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
9  qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
10  qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
11  vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
12  odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
13  in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
14  sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
15  substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
16  opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
17  via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
18  abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
19  in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
20  argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
21  labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
22  benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
23  quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
24  quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
25  quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
26  sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
27  timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
28  expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
29  fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
30  iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
31  os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
32  labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

 

——————————————————————————–

CAPUT 11

1  statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
2  ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
3  simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
4  non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
5  iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
6  iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
7  mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
8  iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
9  simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
10  in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
11  benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
12  qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
13  qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
14  ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
15  adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
16  mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
17  benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
18  impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
19  clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
20  abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
21  manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
22  circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
23  desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
24  alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
25  anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
26  qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
27  bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
28  qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
29  qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
30  fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
31  si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

 

——————————————————————————–

CAPUT 12

1  qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
2  qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
3  non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
4  mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
5  cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
6  verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
7  verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
8  doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
9  melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
10  novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
11  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
12  desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
13  propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
14  de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
15  via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
16  fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
17  qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
18  est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
19  labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
20  dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
21  non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
22  abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
23  homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
24  manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
25  maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
26  qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
27  non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
28  in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

 

——————————————————————————–

CAPUT 13

1  filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
2  de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
3  qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
4  vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
5  verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
6  iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
7  est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
8  redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
9  lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
10  inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
11  substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
12  spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
13  qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
14  lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
15  doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
16  astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
17  nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
18  egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
19  desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
20  qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
21  peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
22  bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
23  multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
24  qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
25  iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

 

——————————————————————————–

CAPUT 14

1  sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
2  ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
3  in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
4  ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
5  testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
6  quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
7  vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
8  sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
9  stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
10  cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
11  domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
12  est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
13  risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14  viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
15  innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
16  sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
17  inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
18  possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
19  iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
20  etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
21  qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
22  errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
23  in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
24  corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
25  liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
26  in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
27  timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
28  in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
29  qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
30  vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
31  qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
32  in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
33  in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
34  iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
35  acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

 

——————————————————————————–

CAPUT 15

1  responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem
2  lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam
3  in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos
4  lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum
5  stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet
6  domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur
7  labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit
8  victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia
9  abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo
10  doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur
11  infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum
12  non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur
13  cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus
14  cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia
15  omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium
16  melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles
17  melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio
18  vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas
19  iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo
20  filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam
21  stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus
22  dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur
23  laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus
24  semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo
25  domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae
26  abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus
27  conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet
28  mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis
29  longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet
30  lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa
31  auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur
32  qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis
33  timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

 

——————————————————————————–

CAPUT 16

1  hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
2  omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
3  revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
4  universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
5  abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
6  misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
7  cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
8  melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
9  cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
10  divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
11  pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
12  abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
13  voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
14  indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
15  in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
16  posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
17  semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
18  contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
19  melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
20  eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
21  qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
22  fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
23  cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
24  favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
25  est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
26  anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
27  vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
28  homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
29  vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
30  qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
31  corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
32  melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
33  sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

 

——————————————————————————–

CAPUT 17

1  melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
2  servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
3  sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
4  malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
5  qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
6  corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
7  non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
8  gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
9  qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
10  plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
11  semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
12  expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13  qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
14  qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
15  et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
16  quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
17  omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
18  homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
19  qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
20  qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
21  natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
22  animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
23  munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
24  in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
25  ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
26  non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
27  qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
28  stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

 

——————————————————————————–

CAPUT 18

1  occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
2  non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
3  impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
4  aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
5  accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
6  labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
7  os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
8  verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
9  qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
10  turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
11  substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
12  antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
13  qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
14  spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
15  cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
16  donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
17  iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
18  contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
19  frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
20  de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
21  mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
22  qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
23  cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
24  vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

 

——————————————————————————–

CAPUT 19

1  melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
2  ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
3  stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
4  divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
5  testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
6  multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
7  fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
8  qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
9  testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
10  non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
11  doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
12  sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
13  dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
14  domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
15  pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
16  qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
17  feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
18  erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
19  qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
20  audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
21  multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
22  homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
23  timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
24  abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
25  pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
26  qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
27  non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
28  testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
29  parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

 

——————————————————————————–

CAPUT 20

1  luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
2  sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
3  honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
4  propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
5  sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
6  multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
7  iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
8  rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
9  quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10  pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
11  ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
12  aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13  noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
14  malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
15  est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
16  tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
17  suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
18  cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
19  ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20  qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
21  hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
22  ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
23  abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
24  a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
25  ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
26  dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
27  lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
28  misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
29  exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
30  livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

——————————————————————————–

——————————————————————————–
The Bible  The Latin Library  The Classics Page 

Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s