Provérbios em Latim Cap 21 a 31

 
 
Acesso em: 22:06 6/2/2007
Disponível em:
http://www.thelatinlibrary.com/bible/proverbs.html
 
LIBER PROVERBIORUM
——————————————————————————–
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
——————————————————————————–
 
 
CAPUT 21
1  sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
2  omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
3  facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
4  exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
5  cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
6  qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
7  rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
8  perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
9  melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
10  anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
11  multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
12  excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
13  qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
14  munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
15  gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
16  vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
17  qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
18  pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
19  melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
20  thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
21  qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
22  civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
23  qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
24  superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
25  desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
26  tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
27  hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
28  testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
29  vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
30  non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
31  equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
 
——————————————————————————–
CAPUT 22
1  melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona
2  dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus
3  callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno
4  finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita
5  arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis
6  proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea
7  dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis
8  qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur
9  qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi
10  eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae
11  qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem
12  oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui
13  dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum
14  fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam
15  stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam
16  qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit
17  inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam
18  quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis
19  ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie
20  ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia
21  ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te
22  non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta
23  quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius
24  noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso
25  ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae
26  noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis
27  si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo
28  ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui
29  vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles
 
——————————————————————————–
CAPUT 23
1  quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
2  et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
3  ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
4  noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
5  ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
6  ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
7  quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
8  cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
9  in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
10  ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
11  propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
12  ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
13  noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
14  tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
15  fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
16  et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
17  non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
18  quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
19  audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
20  noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
21  quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
22  audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
23  veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
24  exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
25  gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
26  praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
27  fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
28  insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
29  cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
30  nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
31  ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
32  sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
33  oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
34  et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
35  et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
 
——————————————————————————–
CAPUT 24
1  ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
2  quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
3  sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
4  in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
5  vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
6  quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
7  excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
8  qui cogitat malefacere stultus vocabitur
9  cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
10  si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
11  erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
12  si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
13  comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
14  sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
15  ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
16  septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
17  cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
18  ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
19  ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
20  quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
21  time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
22  quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
23  haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
24  qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
25  qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
26  labia deosculabitur qui recta verba respondet
27  praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
28  ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
29  ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
30  per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
31  et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
32  quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
33  parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
34  et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
 
——————————————————————————–
CAPUT 25
1  haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
2  gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
3  caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
4  aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
5  aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
6  ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
7  melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
8  quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
9  causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
10  ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
11  mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
12  inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
13  sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
14  nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
15  patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
16  mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
17  subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
18  iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
19  dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
20  et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
21  si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
22  prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
23  ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
24  melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
25  aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
26  fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
27  sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
28  sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
 
——————————————————————————–
CAPUT 26
1  quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria
2  sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet
3  flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium
4  ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis
5  responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur
6  claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum
7  quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola
8  sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem
9  quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum
10  iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat
11  sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam
12  vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus
13  dicit piger leaena in via leo in itineribus
14  sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo
15  abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit
16  sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias
17  sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius
18  sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem
19  sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci
20  cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt
21  sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas
22  verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris
23  quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata
24  labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos
25  quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius
26  qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio
27  qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum
28  lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas
 
——————————————————————————–
CAPUT 27
1  ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
2  laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
3  grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
4  ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
5  melior est manifesta correptio quam amor absconditus
6  meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
7  anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
8  sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
9  unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
10  amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
11  stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
12  astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
13  tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
14  qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
15  tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
16  qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
17  ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
18  qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
19  quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
20  infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
21  quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
22  si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
23  diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera
24  non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
25  aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
26  agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
27  sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
 
——————————————————————————–
CAPUT 28
1  fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
2  propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
3  vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
4  qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
5  viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
6  melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
7  qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
8  qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
9  qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
10  qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
11  sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
12  in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
13  qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
14  beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
15  leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
16  dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17  hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
18  qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
19  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
20  vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
21  qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
22  vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
23  qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24  qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
25  qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
26  qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
27  qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28  cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
 
——————————————————————————–
CAPUT 29
1  viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
2  in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
3  vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
4  rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
5  homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
6  peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
7  novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
8  homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
9  vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
10  viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
11  totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
12  princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
13  pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
14  rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
15  virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
16  in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
17  erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
18  cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
19  servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
20  vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
21  qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
22  vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
23  superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
24  qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
25  qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
26  multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
27  abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
 
——————————————————————————–
CAPUT 30
1  verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait
2  stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum
3  non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam
4  quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti
5  omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se
6  ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax
7  duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar
8  vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria
9  ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei
10  ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas
11  generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae
12  generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis
13  generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae
14  generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus
15  sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
16  infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit
17  oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae
18  tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro
19  viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula
20  talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum
21  per tria movetur terra et quartum non potest sustinere
22  per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo
23  per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae
24  quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus
25  formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi
26  lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum
27  regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas
28  stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis
29  tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter
30  leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum
31  gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei
32  et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum
33  qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias
 
——————————————————————————–
CAPUT 31
1  verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
2  quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
3  ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
4  noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
5  ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
6  date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
7  bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
8  aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
9  aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
10  aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
11  beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
12  gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
13  deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
14  he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
15  vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
16  zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
17  heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
18  teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
19  ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
20  caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
21  lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
22  mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
23  nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
24  samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
25  ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
26  phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
27  sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
28  coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
29  res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
30  sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
31  thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius
 
——————————————————————————–
——————————————————————————–
The Bible  The Latin Library  The Classics Page 
Esse post foi publicado em Latim. Bookmark o link permanente.

Deixe uma resposta

Preencha os seus dados abaixo ou clique em um ícone para log in:

Logotipo do WordPress.com

Você está comentando utilizando sua conta WordPress.com. Sair / Alterar )

Imagem do Twitter

Você está comentando utilizando sua conta Twitter. Sair / Alterar )

Foto do Facebook

Você está comentando utilizando sua conta Facebook. Sair / Alterar )

Foto do Google+

Você está comentando utilizando sua conta Google+. Sair / Alterar )

Conectando a %s